<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Patricia gens Claudia—fuit enim et alia plebeia, nec potentia minor nec dignitate—orta
            est ex Regillis oppido Sabinorum. inde Romam recens conditam cum magna clientium manu
            conmigrauit auctore Tito Tatio consorte Romuli, uel, quod magis constat, Atta Claudio
            gentis principe, post reges exactos sexto fere anno; atque in patricias cooptata agrum
            insuper trans Anienem clientibus locumque sibi ad sepulturam sub Capitolio publice
            accepit. <milestone n="2" unit="section"/> deinceps procedente tempore duodetriginta
            consulatus, dictaturas quinque, censuras septem, triumphos sex, duas ouationes adepta
            est. cum praenominibus cognominibusque uariis distingueretur, Luci praenomen consensu
            repudiauit, postquam e duobus gentilibus praeditis eo alter latrocinii, caedis alter
            conuictus est. inter cognomina autem et Neronis assumpsit, quo<del>d</del> significatur
            lingua Sabina fortis ac strenuus.</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Multa multorum Claudiorum egregia merita, multa etiam sequius admissa in rem p. extant.
            sed ut praecipua commemorem, Appius Caecus societatem cum rege Pyrro ut parum salubrem
            iniri dissuasit. Claudius Caudex primus freto classe traiecto Poenos Sicilia expulit.
            †Tibus Nero aduenientem ex Hispania cum ingentibus copiis Hasdrubalem, prius quam
            Hannibali fratri coniungeretur, oppressit. <milestone n="2" unit="section"/> contra
            Claudius Regillianus, decemuir legibus scribendis, uirginem ingenuam per uim libidinis
            gratia in seruitutem asserere conatus causa plebi fuit secedendi rursus a patribus.
            Claudius †Drusus statua sibi diademata ad Appi Forum posita Italiam per clientelas
            occupare temptauit. Claudius Pulcher apud Siciliam non pascentibus in auspicando pullis
            ac per contemptum religionis mari demersis, quasi ut biberent quando esse nollent,
            proelium nauale iniit; superatusque, cum dictatorem dicere a senatu iuberetur, uelut
            iterum inludens discrimini publico Glycian uiatorem suum dixit. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Extant et feminarum exempla diuersa aeque, siquidem gentis eiusdem utraque Claudia
            fuit, et quae nauem cum sacris Matris deum Idaeae obhaerentem Tiberino uado extraxit,
            precata propalam, ut ita demum se sequeretur, si sibi pudicitia constaret; et quae nouo
            more iudicium maiestatis apud populum mulier subiit, quod in conferta multitudine aegre
            procedente carpento palam optauerat, ut frater suus Pulcher reuiuisceret atque iterum
            classem amitteret, quo minor turba Romae foret. <milestone n="4" unit="section"/>
            praeterea notatissimum est, Claudios omnis, excepto dum taxat P. Clodio, qui ob
            expellendum urbe Ciceronem plebeio homini atque etiam natu minori in adoptionem se
            dedit, optimates adsertoresque unicos dignitatis ac potentiae patriciorum semper fuisse
            atque aduersus plebem adeo uiolentos et contumaces, ut ne capitis quidem quisquam reus
            apud populum mutare uestem aut deprecari sustinuerit; nonnulli in altercatione et iurgio
            tribunos plebi pulsauerint. etiam uirgo Vestalis fratrem iniussu populi triumphantem
            ascenso simul curru usque in Capitolium prosecuta est, ne uetare aut intercedere fas
            cuiquam tribunorum esset.</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Ex hac stirpe Tiberius Caesar genus trahit, et quidem utrumque: paternum a Tiberio
            Nerone, maternum ab Appio Pulchro, qui ambo Appi Caeci filii fuerunt. insertus est et
            Liuiorum familiae adoptato in eam materno auo. quae familia, quanquam plebeia, tamen et
            ipsa admodum floruit octo consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dictatura
            etiam ac magisterio equitum honorata; clara et insignibus uiris ac maxime Salinatore
            Drusisque. <milestone n="2" unit="section"/> Salinator uniuersas tribus in censura
            notauit leuitatis nomine, quod, cum se post priorem consulatum multa inrogata
            condemnassent, consulem iterum censoremque fecissent. Drusus hostium duce Drauso
            comminus trucidato sibi posterisque suis cognomen inuenit. traditur etiam pro praetore
            ex prouincia Gallia rettulisse aurum Senonibus olim in obsidione Capitolii datum nec, ut
            fama est, extortum a Camillo. eius abnepos ob eximiam aduersus Gracchos operam patronus
            senatus dictus filium reliquit, quem in simili dissensione multa uarie molientem diuersa
            factio per fraudem interemit.</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Pater Tiberi, Nero, quaestor C. Caesaris Alexandrino bello classi praepositus, plurimum
            ad uictoriam contulit. quare et pontifex in locum P. Scipionis substitutus et ad
            deducendas in Galliam colonias, in quis Narbo et Arelate erant, missus est. tamen
            Caesare occiso, cunctis turbarum metu abolitionem facti decernentibus, etiam de praemiis
            tyrannicidarum referendum censuit. <milestone n="2" unit="section"/> praetura deinde
            functus, cum exitu anni discordia inter triumuiros orta esset, retentis ultra iustum
            tempus insignibus L. Antonium consulem triumuiri fratrem ad Perusiam secutus, deditione
            a ceteris facta, solus permansit in partibus ac primo Praeneste, inde Neapolim euasit
            seruisque ad pilleum frustra uocatis in Siciliam profugit. <milestone n="3" unit="section"/> sed indigne ferens nec statim se in conspectum Sexti Pompei admissum
            et fascium usu prohibitum, ad M. Antonium traiecit in Achaiam. cum quo breui
            reconciliata inter omnis pace Romam redit uxoremque Liuiam Drusillam et tunc grauidam et
            ante iam apud se filium enixam petenti Augusto concessit. nec multo post diem obiit,
            utroque liberorum superstite, Tiberio Drusoque Neronibus.</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Tiberium quidam Fundis natum existimauerunt secuti leuem coniecturam, quod materna eius
            auia Fundana fuerit et quod mox simulacrum Felicitatis ex s. c. publicatum ibi sit. sed
            ut plures certioresque tradunt, natus est Romae in Palatio XVI. Kal. Dec. M. Aemilio
            Lepido iterum L. Munatio Planco conss. per bellum Philippense. sic enim in fastos
            actaque in publica relatum est. nec tamen desunt, qui partim antecedente anno, Hirti ac
            Pansae, partim insequenti, Seruili Isaurici L.que Antoni<del>i</del> consulatu, genitum
            eum scribant.</p></div></div></body></text></TEI>