<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="97"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Mors quoque eius, de qua dehinc dicam, diuinitasque post mortem euidentissimis
                     ostentis praecognita est. cum lustrum in campo Martio magna populi frequentia
                     conderet, aquila eum saepius circumuolauit transgressaque in uicinam aedem
                     super nomen Agrippae ad primam litteram sedit; quo animaduerso uota, quae in
                     proximum lustrum suscipi mos est, collegam suum Tiberium nuncupare iussit: nam
                     se, quanquam conscriptis paratisque iam tabulis, negauit suscepturum quae non
                     esset soluturus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> sub idem tempus ictu fulminis ex inscriptione statuae eius prima nominis
                     littera effluxit; responsum est, centum solos dies posthac uicturum, quem
                     numerum C littera notaret, futurumque ut inter deos referretur, quod aesar, id
                     est reliqua pars e Caesaris nomine, Etrusca lingua deus uocaretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Tiberium igitur in Illyricum dimissurus et Beneuentum usque prosecuturus, cum
                     interpellatores aliis atque aliis causis in iure dicendo detinerent,
                     exclamauit, quod et ipsum mox inter omina relatum est: non, si omnia
                     morarentur, amplius se posthac Romae futurum; atque itinere incohato Asturam
                     perrexit et inde praeter consuetudinem de nocte ad occasionem aurae euectus
                     causam ualitudinis contraxit ex profluuio alui.</p></div></div></div></body></text></TEI>