<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="96"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Quin et bellorum omnium euentus ante praesensit. contractis ad Bononiam
                     triumuirorum copiis aquila tentorio eius supersedens duos coruos hinc et inde
                     infestantis afflixit et ad terram dedit, notante omni exercitu futuram
                     quandoque inter collegas discordiam talem qualis secuta est, atque exitum
                     praesagiente. <add><gap reason="lost"/></add> Philippos Thessalus quidam de futura uictoria nuntiauit auctore Diuo
                     Caesare, cuius sibi species itinere auio occurrisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Circa Perusiam sacrificio non litanti cum augeri hostias imperasset ac subita
                     eruptione hostes omnem rei diuinae apparatum abstulissent, constitit inter
                     haruspices, quae periculosa et aduersa sacrificanti denuntiata essent, cuncta
                     in ipsos recasura qui exta haberent; neque aliter euenit. pridie quam
                     Siciliensem pugnam classe committeret, deambulanti in litore piscis e mari
                     exiliuit et ad pedes iacuit. apud Actium descendenti in aciem asellus cum
                     asinario occurrit: homini Eutychus, bestiae Nicon erat nomen; utriusque
                     simulacrum aeneum uictor posuit in templo, in quod castrorum suorum locum
                     uertit.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="97"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Mors quoque eius, de qua dehinc dicam, diuinitasque post mortem euidentissimis
                     ostentis praecognita est. cum lustrum in campo Martio magna populi frequentia
                     conderet, aquila eum saepius circumuolauit transgressaque in uicinam aedem
                     super nomen Agrippae ad primam litteram sedit; quo animaduerso uota, quae in
                     proximum lustrum suscipi mos est, collegam suum Tiberium nuncupare iussit: nam
                     se, quanquam conscriptis paratisque iam tabulis, negauit suscepturum quae non
                     esset soluturus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> sub idem tempus ictu fulminis ex inscriptione statuae eius prima nominis
                     littera effluxit; responsum est, centum solos dies posthac uicturum, quem
                     numerum C littera notaret, futurumque ut inter deos referretur, quod aesar, id
                     est reliqua pars e Caesaris nomine, Etrusca lingua deus uocaretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Tiberium igitur in Illyricum dimissurus et Beneuentum usque prosecuturus, cum
                     interpellatores aliis atque aliis causis in iure dicendo detinerent,
                     exclamauit, quod et ipsum mox inter omina relatum est: non, si omnia
                     morarentur, amplius se posthac Romae futurum; atque itinere incohato Asturam
                     perrexit et inde praeter consuetudinem de nocte ad occasionem aurae euectus
                     causam ualitudinis contraxit ex profluuio alui.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="98"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>tunc Campaniae ora proximisque insulis circuitis Caprearum quoque secessui
                     quadriduum impendit remississimo ad otium et ad omnem comitatem animo. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Forte Puteolanum sinum praeteruehenti uectores nautaeque de naui Alexandrina,
                     quae tantum quod appulerat, candidati coronatique et tura libantes fausta omina
                     et eximias laudes congesserant: per illum se uiuere, per illum nauigare,
                     libertate atque fortunis per illum frui. qua re admodum exhilaratus quadragenos
                     aureos comitibus diuisit iusque iurandum et cautionem exegit a singulis, non
                     alio datam summam quam in emptionem Alexandrinarum mercium absumpturos. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> sed et ceteros continuos dies inter uaria munuscula togas insuper ac pallia
                     distribuit, lege proposita ut Romani Graeco, Graeci Romano habitu et sermone
                     uterentur. spectauit assidue exercentes ephebos, quorum aliqua adhuc copia ex
                     uetere instituto Capreis erat; isdem etiam epulum in conspectu suo praebuit
                     permissa, immo exacta iocandi licentia diripiendique pomorum et obsoniorum
                     rerumque <add><gap reason="omitted"/></add> missilia. nullo denique genere hilaritatis abstinuit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Vicinam Capreis insulam Apragopolim appellabat a desidia secedentium illuc e
                     comitatu suo. sed ex dilectis unum, Masgaban nomine, quasi conditorem insulae
                        <foreign xml:lang="grc">κτίστην</foreign> uocare consueuerat. huius Masgabae
                     ante annum defuncti tumulum cum e triclinio animaduertisset magna turba
                     multisque luminibus frequentari, uersum compositum ex tempore clare
                     pronuntiauit:</p><l><foreign xml:lang="grc">κτίστου δὲ τύμβον εἰσορῶ πυρούμενον·</foreign>
                     conuersusque ad Thrasyllum Tiberi comitem contra accubantem et ignarum rei
                     interrogauit, cuiusnam poetae putaret esse; quo haesitante subiecit alium:</l><l><foreign xml:lang="grc">ὁρᾷς φάεσσι Μασγάβαν τιμώμενον;</foreign> ac de hoc
                     quoque consuluit. cum ille nihil aliud responderet quam, cuiuscumque essent
                     optimos esse, cachinnum sustulit atque in iocos effusus est. </l></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><l> mox Neapolim traiecit quanquam etiam tum infirmis intestinis morbo uariante;
                     tamen et quinquennale certamen gymnicum honori suo institutum perspectauit et
                     cum Tiberio ad destinatum locum contendit. sed in redeundo adgrauata ualitudine
                     tandem Nolae succubuit reuocatumque ex itinere Tiberium diu secreto sermone
                     detinuit neque post ulli maiori negotio animum accommodauit.</l></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="99"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Supremo die identidem exquirens, an iam de se tumultus foris esset, petito
                     speculo capillum sibi comi ac malas labantes corrigi praecepit et admissos
                     amicos percontatus, ecquid iis uideretur mi<del>ni</del>mum uitae commode
                     transegisse, adiecit et clausulam:</p><l><foreign xml:lang="grc">ἐπεὶ δὲ πάνυ καλῶς πέπαισται, δότε κρότον</foreign></l><l><foreign xml:lang="grc">καὶ πάντες ἡμᾶς μετὰ χαρᾶς προπέμψατε.</foreign>
                     omnibus deinde dimissis, dum aduenientes ab urbe de Drusi filia aegra
                     interrogat, repente in osculis Liuiae et in hac uoce defecit: 'Liuia, nostri
                     coniugii memor uiue, ac uale!' sortitus exitum facilem et qualem semper
                     optauerat. </l></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><l> nam fere quotiens audisset cito ac nullo cruciatu defunctum quempiam, sibi et
                     suis <foreign xml:lang="grc">εὐθανασίαν</foreign> similem—hoc enim et uerbo uti
                     solebat —precabatur. unum omnino ante efflatam animam signum alienatae mentis
                     ostendit, quod subito pauefactus a quadraginta se iuuenibus abripi questus est.
                     id quoque magis praesagium quam mentis deminutio fuit, siquidem totidem milites
                     praetoriani extulerunt eum in publicum.</l></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="100"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>obiit in cubiculo eodem, quo pater Octauius, duobus Sextis, Pompeio et
                     Appuleio, cons. XIIII. Kal. Septemb. hora diei nona, septuagesimo et sexto
                     aetatis anno, diebus V et XXX minus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Corpus decuriones municipiorum et coloniarum a Nola Bouillas usque deportarunt
                     noctibus propter anni tempus, cum interdiu in basilica cuiusque oppidi uel in
                     aedium sacrarum maxima reponeretur. a Bouillis equester ordo suscepit urbique
                     intulit atque in uestibulo domus conlocauit. senatus et in funere ornando et in
                     memoria honoranda eo studio certatim progressus est, ut inter alia complura
                     censuerint quidam, funus triumphali porta ducendum, praecedente Victoria quae
                     est in curia, canentibus neniam principum liberis utriusque sexus; alii,
                     exequiarum die ponendos anulos aureos ferreosque sumendos; nonnulli, ossa
                     legenda per sacerdotes summorum collegiorum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> fuit et qui suaderet, appellationem mensis Augusti in Septembrem
                     transferendam, quod hoc genitus Augustus, illo defunctus esset; alius, ut omne
                     tempus a primo die natali ad exitum eius saeculum Augustum appellaretur et ita
                     in fastos referretur. uerum adhibito honoribus modo bifariam laudatus est: pro
                     aede Diui Iuli a Tiberio et pro rostris ueteribus a Druso Tiberi filio, ac
                     senatorum umeris delatus in Campum crematusque. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> nec defuit uir praetorius, qui se effigiem cremati euntem in caelum uidisse
                     iuraret. reliquias legerunt primores equestris ordinis tunicati et discincti
                     pedibusque nudis ac Mausoleo condiderunt. id opus inter Flaminiam uiam ripamque
                     Tiberis sexto suo consulatu extruxerat circumiectasque siluas et ambulationes
                     in usum populi iam tum publicarat.</p></div></div></div></body></text></TEI>