<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="91"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Somnia neque sua neque aliena de se neglegebat. Philippensi acie quamuis
                     statuisset non egredi tabernaculo propter ualitudinem, egressus est tamen amici
                     somnio monitus; cessitque res prospere, quando captis castris lectica eius,
                     quasi ibi cubans remansisset, concursu hostium confossa atque lacerata est.
                     ipse per omne uer plurima et formidulosissima et uana et irrita uidebat,
                     reliquo tempore rariora et minus uana. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> cum dedicatam in Capitolio aedem Tonanti Ioui assidue frequentaret, somniauit
                     queri Capitolinum Iouem cultores sibi abduci seque respondisse Tonantem pro
                     ianitore ei appositum; ideoque mox tintinnabulis fastigium aedis redimiit, quod
                     ea fere ianuis dependebant. ex nocturno uisu etiam stipem quotannis die certo
                     emendicabat a populo cauam manum asses porrigentibus praebens.</p></div></div></div></body></text></TEI>