<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="91"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Somnia neque sua neque aliena de se neglegebat. Philippensi acie quamuis
                     statuisset non egredi tabernaculo propter ualitudinem, egressus est tamen amici
                     somnio monitus; cessitque res prospere, quando captis castris lectica eius,
                     quasi ibi cubans remansisset, concursu hostium confossa atque lacerata est.
                     ipse per omne uer plurima et formidulosissima et uana et irrita uidebat,
                     reliquo tempore rariora et minus uana. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> cum dedicatam in Capitolio aedem Tonanti Ioui assidue frequentaret, somniauit
                     queri Capitolinum Iouem cultores sibi abduci seque respondisse Tonantem pro
                     ianitore ei appositum; ideoque mox tintinnabulis fastigium aedis redimiit, quod
                     ea fere ianuis dependebant. ex nocturno uisu etiam stipem quotannis die certo
                     emendicabat a populo cauam manum asses porrigentibus praebens.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="92"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Auspicia et omina quaedam pro certissimis obseruabat: si mane sibi calceus
                     perperam ac sinister pro dextro induceretur, ut dirum; si terra mariue
                     ingrediente se longinquam profectionem forte rorasset, ut laetum maturique et
                     prosperi reditus. sed et ostentis praecipue mouebatur. enatam inter iuncturas
                     lapidum ante domum suam palmam in conpluuium deorum Penatium transtulit, utque
                     coalesceret magno opere curauit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> apud insulam Capreas ueterrimae ilicis demissos iam ad terram languentisque
                     ramos conualuisse aduentu suo, adeo laetatus est, ut eas cum re p.
                     Neapolitanorum permutauerit Aenaria data. obseruabat et dies quosdam, ne aut
                     postridie nundinas quoquam proficisceretur aut Nonis quicquam rei seriae
                     incoharet; nihil in hoc quidem aliud deuitans, ut ad Tiberium scribit, quam
                        <foreign xml:lang="grc">δυσφημίαν</foreign> nominis.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="93"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Peregrinarum caerimoniarum sicut ueteres ac praeceptas reuerentissime coluit,
                     ita ceteras contemptui habuit. namque Athenis initiatus, cum postea Romae pro
                     tribunali de priuilegio sacerdotum Atticae Cereris cognosceret et quaedam
                     secretiora proponerentur, dimisso consilio et corona circumstantium solus
                     audiit disceptantes. at contra non modo in peragranda Aegypto paulo deflectere
                     ad uisendum Apin supersedit, sed et Gaium nepotem, quod Iudaeam praeteruehens
                     apud Hierosolyma<del>m</del> non supplicasset, conlaudauit.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="94"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Et quoniam ad haec uentum est, non ab re fuerit subtexere, quae ei prius quam
                     nasceretur et ipso natali die ac deinceps euenerint, quibus futura magnitudo
                     eius et perpetua felicitas sperari animaduertique posset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Velitris antiquitus tacta de caelo parte muri responsum est eius oppidi ciuem
                     quandoque rerum potiturum; qua fiducia Veliterni et tunc statim et postea
                     saepius paene ad exitium sui cum populo R. belligerauerant; sero tandem
                     documentis apparuit ostentum illud Augusti potentiam portendisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Auctor est Iulius Marathus, ante paucos quam nasceretur menses prodigium Romae
                     factum publice, quo denuntiabatur, regem p(opulo) R(omano) naturam parturire;
                     senatum exterritum censuisse, ne quis illo anno genitus educaretur; eos qui
                     grauidas uxores haberent, quod ad se quisque spem traheret, curasse ne senatus
                     consultum ad aerarium deferretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>In Asclepiadis Mendetis Theologumenon libris lego, Atiam, cum ad sollemne
                     Apollinis sacrum media nocte uenisset, posita in templo lectica, dum ceterae
                     matronae dormirent, obdormisse; draconem repente irrepsisse ad eam pauloque
                     post egressum; illam expergefactam quasi a concubitu mariti purificasse se; et
                     statim in corpore eius extitisse maculam uelut picti draconis nec potuisse
                     umquam exigi, adeo ut mox publicis balineis perpetuo abstinuerit; Augustum
                     natum mense decimo et ob hoc Apollinis filium existimatum. eadem Atia, prius
                     quam pareret, somniauit intestina sua ferri ad sidera explicarique per omnem
                     terrarum et caeli ambitum. somniauit et pater Octauius utero Atiae iubar solis
                     exortum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Quo natus est die, cum de Catilinae coniuratione ageretur in curia et Octauius
                     ob uxoris puerperium serius affuisset, nota ac uulgata res est P. Nigidium
                     comperta morae causa, ut horam quoque partus acceperit, affirmasse dominum
                     terrarum orbi natum. Octauio postea, cum per secreta Thraciae exercitum
                     duceret, in Liberi patris luco barbara caerimonia de filio consulenti, idem
                     affirmatum est a sacerdotibus, quod infuso super altaria mero tantum flammae
                     emicuisset, ut supergressa fastigium templi ad caelum usque ferretur, unique
                     omnino Magno Alexandro apud easdem aras sacrificanti simile prouenisset
                     ostentum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p> atque etiam sequenti statim nocte uidere uisus est filium mortali specie
                     ampliorem, cum fulmine et sceptro exuuiisque Iouis Optimi Maximi ac radiata
                     corona, super laureatum currum, bis senis equis candore eximio trahentibus.
                     infans adhuc, ut scriptum apud C. Drusum extat, repositus uespere in cunas a
                     nutricula loco plano, postera luce non comparuit diuque quaesitus tandem in
                     altissima turri repertus est iacens contra solis exortum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Cum primum fari coepisset, in auito suburbano obstrepentis forte ranas silere
                     iussit, atque ex eo negantur ibi ranae coaxare. ad quartum lapidem Campanae
                     uiae in nemore prandenti ex inprouiso aquila panem ei e manu rapuit et, cum
                     altissime euolasset, rursus ex inprouiso leniter delapsa reddidit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Q. Catulus post dedicatum Capitolium duabus continuis noctibus somniauit:
                     prima, Iouem Optimum Maximum e praetextatis compluribus circum aram ludentibus
                     unum secreuisse atque in eius sinum signum rei p. quod manu gestaret
                     reposuisse; at insequenti, animaduertisse se in gremio Capitolini Iouis eundem
                     puerum, quem cum detrahi iussisset, prohibitum monitu dei, tamquam is ad
                     tutelam rei p. educaretur; ac die proximo obuium sibi Augustum, cum incognitum
                     alias haberet, non sine admiratione contuitus simillimum dixit puero, de quo
                     somniasset. quidam prius somnium Catuli aliter exponunt, quasi Iuppiter
                     compluribus praetextatis tutorem a se poscentibus unum ex eis demonstrasset, ad
                     quem omnia desideria sua referrent, eiusque osculum delibatum digitis ad os
                     suum rettulisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>M. Cicero C. Caesarem in Capitolium prosecutus somnium pristinae noctis
                     familiaribus forte narrabat: puerum facie liberali demissum e caelo catena
                     aurea ad fores Capitoli constitisse eique Iouem flagellum tradidisse; deinde
                     repente Augusto uiso, quem ignotum plerisque adhuc auunculus Caesar ad
                     sacrificandum acciuerat, affirmauit ipsum esse, cuius imago secundum quietem
                     sibi obuersata sit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>Sumenti uirilem togam tunica lati claui resuta ex utraque parte ad pedes
                     decidit. fuerunt qui interpretarentur, non aliud significare, quam ut is ordo
                     cuius insigne id esset quandoque ei subiceretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>Apud Mundam Diuus Iulius castris locum capiens cum siluam caederet, arborem
                     palmae repertam conseruari ut omen uictoriae iussit; ex ea continuo enata
                     suboles adeo in paucis diebus adoleuit, ut non aequiperaret modo matricem,
                     uerum et obtegeret frequentareturque columbarum nidis, quamuis id auium genus
                     duram et asperam frondem maxime uitet. illo et praecipue ostento motum Caesarem
                     ferunt, ne quem alium sibi succedere quam sororis nepotem uellet. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>In secessu Apolloniae Theogenis mathematici pergulam comite Agrippa ascenderat;
                     cum Agrippae, qui prior consulebat, magna et paene incredibilia praedicerentur,
                     reticere ipse genituram suam nec uelle edere perseuerabat, metu ac pudore ne
                     minor inueniretur. qua tamen post multas adhortationes uix et cunctanter edita
                     exiliuit Theogenes adorauitque eum. tantam mox fiduciam fati Augustus habuit,
                     ut thema suum uulgauerit nummumque argenteum nota sideris Capricorni, quo natus
                     est, percusserit.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="95"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Post necem Caesaris reuerso ab Apollonia et ingrediente eo urbem repente
                     liquido ac puro sereno circulus ad speciem caelestis arcus orbem solis ambiit
                     ac subinde Iuliae Caesaris filiae monimentum fulmine ictum est. primo autem
                     consulatu et augurium capienti duodecim se uultures ut Romulo ostenderunt et
                     immolanti omnium uictimarum iocinera replicata intrinsecus ab ima fibra
                     paruerunt, nemine peritorum aliter coiectante quam laeta per haec et magna
                     portendi.</p></div></div></div></body></text></TEI>