<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="86"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Genus eloquendi secutus est elegans et temperatum uitatis sententiarum ineptiis
                     atque concinnitate et 'reconditorum uerborum,' ut ipse dicit, 'fetoribus';
                     praecipuamque curam duxit sensum animi quam apertissime exprimere. quod quo
                     facilius efficeret aut necubi lectorem uel auditorem obturbaret ac moraretur,
                     neque praepositiones urbibus addere neque coniunctiones saepius iterare
                     dubitauit, quae detractae afferunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent.
                  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> cacozelos et antiquarios, ut diuerso genere uitiosos, pari fastidio spreuit
                     exagitabatque nonnumquam; in primis Maecenatem suum, cuius 'myrobrechis,' ut
                     ait, 'cincinnos' usque quaque persequitur et imitando per iocum irridet. sed
                     nec Tiberio parcit et exoletas interdum et reconditas uoces aucupanti. M.
                     quidem Antonium ut insanum increpat, quasi ea scribentem, quae mirentur potius
                     homines quam intellegant; deinde ludens malum et inconstans in eligendo genere
                     dicendi ingenium eius, addit haec: </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> 'tuque dubitas, Cimberne Annius an Veranius Flaccus imitandi sint tibi, ita ut
                     uerbis, quae Crispus Sallustius excerpsit ex Originibus Catonis, utaris? an
                     potius Asiaticorum oratorum inani<del>bu</del>s sententiis uerborum uolubilitas
                     in nostrum sermonem transferenda?' et quadam epistula Agrippinae neptis
                     ingenium conlaudans: 'sed opus est,' inquit, 'dare te operam, ne moleste
                     scribas et loquaris.'</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="87"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Cotidiano sermone quaedam frequentius et notabiliter usurpasse eum, litterae
                     ipsius autographae ostentant, in quibus identidem, cum aliquos numquam
                     soluturos significare uult, 'ad K(a)l(endas) Graecas soluturos' ait; et cum
                     hortatur ferenda esse praesentia, qualiacumque sint: 'contenti simus hoc
                     Catone'; et ad exprimendam festinatae rei uelocitatem: 'celerius quam asparagi
                     cocuntur.' </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> ponit assidue et pro stulto 'baceolum apud pullum pulleiaceum' et pro cerrito
                     'uacerrosum' et 'uapide' se habere pro male et 'betizare' pro languere, quod
                     uulgo 'lachanizare' dicitur; item 'simus' pro sumus et 'domos' genetiuo casu
                     singulari pro domuos. nec umquam aliter haec duo, ne quis mendam magis quam
                     consuetudinem putet. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Notaui et in chirographo eius illa praecipue: non diuidit uerba nec ab extrema
                     parte uersuum abundantis litteras in alterum transfert, sed ibidem statim
                     subicit circumducitque.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="88"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>orthographiam, id est formulam rationemque scribendi a grammaticis institutam,
                     non adeo custodi<del>i</del>t ac uidetur eorum potius sequi opinionem, qui
                     perinde scribendum ac loquamur existiment. nam quod saepe non litteras modo sed
                     syllabas aut permutat aut praeterit, communis hominum error est. nec ego id
                     notarem, nisi mihi mirum uideretur tradidisse aliquos, legato eum consulari
                     successorem dedisse ut rudi et indocto, cuius manu 'ixi' pro ipsi scriptum
                     animaduerterit. quotiens autem per notas scribit, B pro A, C pro B ac deinceps
                     eadem ratione sequentis litteras ponit; pro X autem duplex A.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="89"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Ne Graecarum quidem disciplinarum leuiore studio tenebatur. in quibus et ipsis
                     praestabat largiter magistro dicendi usus Apollodoro Pergameno, quem iam
                     grandem natu Apolloniam quoque secum ab urbe iuuenis adhuc eduxerat, deinde
                     eruditione etiam uaria repletus <del>s</del>per Arei philosophi filiorumque
                     eius Dionysi et Nicanoris contubernium; non tamen ut aut loqueretur expedite
                     aut componere aliquid auderet; nam et si quid res exigeret, Latine formabat
                     uertendumque alii dabat. sed plane poematum quoque non imperitus, delectabatur
                     etiam comoedia ueteri et saepe eam exhibuit spectaculis publicis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> In euoluendis utriusque linguae auctoribus nihil aeque sectabatur, quam
                     praecepta et exempla publice uel priuatim salubria, eaque ad uerbum excerpta
                     aut ad domesticos aut ad exercituum prouinciarumque rectores aut ad urbis
                     magistratus plerumque mittebat, prout quique monitione indigerent. etiam libros
                     totos et senatui recitauit et populo notos per edictum saepe fecit, ut
                     orationes Q. Metelli 'de prole augenda' et Rutili 'de modo aedificiorum,' quo
                     magis persuaderet utramque rem non a se primo animaduersam, sed antiquis iam
                     tunc curae fuisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Ingenia saeculi sui omnibus modis fouit. recitantis et benigne et patienter
                     audiit, nec tantum carmina et historias, sed et orationes et dialogos. componi
                     tamen aliquid de se nisi et serio et a praestantissimis offendebatur,
                     admonebatque praetores ne paterentur nomen suum commissionibus obsolefieri.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="90"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Circa religiones talem accepimus. tonitrua et fulgura paulo infirmius
                     expauescebat, ut semper et ubique pellem uituli marini circumferret pro remedio
                     atque ad omnem maioris tempestatis suspicionem in abditum et concamaratum locum
                     se reciperet, consternatus olim per nocturnum iter transcursu fulguris, ut
                     praediximus.</p></div></div></div></body></text></TEI>