<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="73"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>instrumenti eius et supellectilis parsimonia apparet etiam nunc residuis lectis
                     atque mensis, quorum pleraque uix priuatae elegantiae sint. ne toro quidem
                     cubuisse aiunt nisi humili et modice instrato. ueste non temere alia quam
                     domestica usus est, ab sorore et uxore et filia neptibusque confecta; togis
                     neque restrictis neque fusis, clauo nec lato nec angusto, calciamentis
                     altiusculis, ut procerior quam erat uideretur. et forensia autem et calceos
                     numquam non intra cubiculum habuit ad subitos repentinosque casus parata.</p></div></div></div></body></text></TEI>