<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="71"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>ex quibus siue criminibus siue maledictis infamiam impudicitiae facillime
                     refutauit et praesentis et posterae uitae castitate; item lautitiarum inuidiam,
                     cum et Alexandria capta nihil sibi praeter unum murrinum calicem ex instrumento
                     regio retinuerit et mox uasa aurea assiduissimi usus conflauerit omnia. circa
                     libidines haesit, postea quoque, ut ferunt, ad uitiandas uirgines promptior,
                     quae sibi undique etiam ab uxore conquirerentur. aleae rumorem nullo modo
                     expauit lusitque simpliciter et palam oblectamenti causa etiam senex ac
                     praeterquam Decembri mense aliis quoque festis et profestis diebus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> nec id dubium est. autographa quadam epistula: 'cenaui,' ait, 'mi Tiberi, cum
                     isdem; accesserunt conuiuae Vinicius et Silius pater. inter cenam lusimus
                     geronticos et heri et hodie; talis enim iactatis, ut quisque canem aut senionem
                     miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos
                     tollebat uniuersos, qui Venerem iecerat.' </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> et rursus aliis litteris: 'nos, mi Tiberi, Quinquatrus satis iucunde egimus;
                     lusimus enim per omnis dies forumque aleatorum calfecimus. frater tuus magnis
                     clamoribus rem gessit; ad summam tamen perdidit non multum, sed ex magnis
                     detrimentis praeter spem paulatim retractum est. ego perdidi uiginti milia
                     nummum meo nomine, sed cum effuse in lusu liberalis fuissem, ut soleo
                     plerumque. nam si quas manus remisi cuique exegissem aut retinuissem quod
                     cuique donaui, uicissem uel quinquaginta milia. sed hoc malo; benignitas enim
                     mea me ad caelestem gloriam efferet.' scribit ad filiam: </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> 'misi tibi denarios ducentos quinquaginta, quos singulis conuiuis dederam, si
                     uellent inter se inter cenam uel talis uel par impar ludere.'</p></div></div></div></body></text></TEI>