<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="71"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>ex quibus siue criminibus siue maledictis infamiam impudicitiae facillime
                     refutauit et praesentis et posterae uitae castitate; item lautitiarum inuidiam,
                     cum et Alexandria capta nihil sibi praeter unum murrinum calicem ex instrumento
                     regio retinuerit et mox uasa aurea assiduissimi usus conflauerit omnia. circa
                     libidines haesit, postea quoque, ut ferunt, ad uitiandas uirgines promptior,
                     quae sibi undique etiam ab uxore conquirerentur. aleae rumorem nullo modo
                     expauit lusitque simpliciter et palam oblectamenti causa etiam senex ac
                     praeterquam Decembri mense aliis quoque festis et profestis diebus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> nec id dubium est. autographa quadam epistula: 'cenaui,' ait, 'mi Tiberi, cum
                     isdem; accesserunt conuiuae Vinicius et Silius pater. inter cenam lusimus
                     geronticos et heri et hodie; talis enim iactatis, ut quisque canem aut senionem
                     miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos
                     tollebat uniuersos, qui Venerem iecerat.' </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> et rursus aliis litteris: 'nos, mi Tiberi, Quinquatrus satis iucunde egimus;
                     lusimus enim per omnis dies forumque aleatorum calfecimus. frater tuus magnis
                     clamoribus rem gessit; ad summam tamen perdidit non multum, sed ex magnis
                     detrimentis praeter spem paulatim retractum est. ego perdidi uiginti milia
                     nummum meo nomine, sed cum effuse in lusu liberalis fuissem, ut soleo
                     plerumque. nam si quas manus remisi cuique exegissem aut retinuissem quod
                     cuique donaui, uicissem uel quinquaginta milia. sed hoc malo; benignitas enim
                     mea me ad caelestem gloriam efferet.' scribit ad filiam: </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> 'misi tibi denarios ducentos quinquaginta, quos singulis conuiuis dederam, si
                     uellent inter se inter cenam uel talis uel par impar ludere.'</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="72"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>In ceteris partibus uitae continentissimum constat ac sine suspicione ullius
                     uitii. habitauit primo iuxta Romanum forum supra Scalas anularias, in domo quae
                     Calui oratoris fuerat; postea in Palatio, sed nihilo minus aedibus modicis
                     Hortensianis, et neque laxitate neque cultu conspicuis, ut in quibus porticus
                     breues essent Albanarum columnarum et sine marmore ullo aut insigni pauimento
                     conclauia. ac per annos amplius quadraginta eodem cubiculo hieme et aestate
                     mansit, quamuis parum salubrem ualitudini suae urbem hieme experiretur
                     assidueque in urbe hiemaret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> si quando quid secreto aut sine interpellatione agere proposuisset, erat illi
                     locus in edito singularis, quem Syracusas et technyphion uocabat: huc transibat
                     aut in alicuius libertorum suburbanum; aeger autem in domo Maecenatis cubabat.
                     ex secessibus praecipue frequentauit maritima insulasque Campaniae aut proxima
                     urbi oppida, Lanuuium, Praeneste, Tibur, ubi etiam in porticibus Herculis
                     templi persaepe ius dixit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> ampla et operosa praetoria grauabatur. et neptis quidem suae Iuliae, profuse
                     ab ea extructa, etiam diruit ad solum, sua uero quamuis modica non tam
                     statuarum tabularumque pictarum ornatu quam xystis et nemoribus excoluit
                     rebusque uetustate ac raritate notabilibus, qualia sunt Capreis immanium
                     beluarum ferarumque membra praegrandia, quae dicuntur gigantum ossa, et arma
                     heroum.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="73"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>instrumenti eius et supellectilis parsimonia apparet etiam nunc residuis lectis
                     atque mensis, quorum pleraque uix priuatae elegantiae sint. ne toro quidem
                     cubuisse aiunt nisi humili et modice instrato. ueste non temere alia quam
                     domestica usus est, ab sorore et uxore et filia neptibusque confecta; togis
                     neque restrictis neque fusis, clauo nec lato nec angusto, calciamentis
                     altiusculis, ut procerior quam erat uideretur. et forensia autem et calceos
                     numquam non intra cubiculum habuit ad subitos repentinosque casus parata.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="74"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Conuiuabatur assidue nec umquam nisi recta, non sine magno ordinum hominumque
                     dilectu. Valerius Messala tradit, neminem umquam libertinorum adhibitum ab eo
                     cenae excepto Mena, sed asserto in ingenuitatem post proditam Sexti Pompei
                     classem. ipse scribit, inuitasse se quondam, in cuius uilla maneret, qui
                     speculator suus olim fuisset. conuiuia nonnumquam et serius inibat et maturius
                     relinquebat, cum conuiuae et cenare inciperent, prius quam ille discumberet, et
                     permanerent digresso eo. cenam ternis ferculis aut cum abundantissime senis
                     praebebat, ut non nimio sumptu, ita summa comitate. nam et ad communionem
                     sermonis tacentis uel summissim fabulantis prouocabat, et aut acroamata et
                     histriones aut etiam triuiales ex circo ludios interponebat ac frequentius
                     aretalogos.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="75"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Festos et sollemnes dies profusissime, nonnumquam tantum ioculariter
                     celebrabat. Saturnalibus, et si quando alias libuisset, modo munera diuidebat,
                     uestem et aurum et argentum, modo nummos omnis notae, etiam ueteres regios ac
                     peregrinos, interdum nihil praeter cilicia et spongias et rutabula et forpices
                     atque alia id genus titulis obscuris et ambiguis. solebat et inaequalissimarum
                     rerum sortes et auersas tabularum picturas in conuiuio uenditare incertoque
                     casu spem mercantium uel frustrari uel explere, ita ut per singulos lectos
                     licitatio fieret et seu iactura seu lucrum communicaretur.</p></div></div></div></body></text></TEI>