<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="70"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Cena quoque eius secretior in fabulis fuit, quae uulgo <foreign xml:lang="grc">δωδεκάθεος</foreign> uocabatur; in qua deorum dearumque habitu discubuisse
                     conuiuas et ipsum pro Apolline ornatum non Antoni modo epistulae singulorum
                     nomina amarissime enumerantis exprobrant, sed et sine auctore notissimi
                     uersus:</p><l>cum primum istorum conduxit mensa choragum,</l><l>sexque deos uidit Mallia sexque deas,</l><l>impia dum Phoebi Caesar mendacia ludit,</l><l>dum noua diuorum cenat adulteria:</l><l>omnia se a terris tunc numina declinarunt,</l><l>fugit et auratos Iuppiter ipse thronos. </l></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><l> auxit cenae rumorem summa tunc in ciuitate penuria ac fames, adclamatumque est
                     postridie: omne frumentum deos comedisse et Caesarem esse plane Apollinem, sed
                     Tortorem, quo cognomine is deus quadam in parte urbis colebatur. notatus est et
                     ut pretiosae supellectilis Corinthiorumque praecupidus et aleae indulgens. nam
                     et proscriptionis tempore ad statuam eius ascriptum est:</l><l>pater argentarius, ego Corinthiarius, cum existimaretur quosdam propter uasa
                     Corinthia inter proscriptos curasse referendos; et deinde bello Siciliensi
                     epigramma uulgatum est:</l><l>postquam bis classe uictus naues perdidit,</l><l>aliquando ut uincat, ludit assidue aleam.</l></div></div></div></body></text></TEI>