<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="66"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Amicitias neque facile admisit et constantissime retinuit, non tantum uirtutes
                     ac merita cuiusque digne prosecutus, sed uitia quoque et delicta, dum taxat
                     modica, perpessus. neque enim temere ex omni numero in amicitia eius afflicti
                     reperientur praeter Saluidienum Rufum, quem ad consulatum usque, et Cornelium
                     Gallum, quem ad praefecturam Aegypti, ex infima utrumque fortuna prouexerat.
                  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> quorum alterum res nouas molientem damnandum senatui tradidit, alteri ob
                     ingratum et maliuolum animum domo et prouinciis suis interdixit. sed Gallo
                     quoque et accusatorum denuntiationibus et senatus consultis ad necem conpulso
                     laudauit quidem pietatem tanto opere pro se indignantium, ceterum et
                     inlacrimauit et uicem suam conquestus est, quod sibi soli non liceret amicis,
                     quatenus uellet, irasci. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> reliqui potentia atque opibus ad finem uitae sui quisque ordinis principes
                     floruerunt, quanquam et offensis interuenientibus. desiderauit enim nonnumquam,
                     ne de pluribus referam, et M. Agrippae patientiam et Maecenatis taciturnitatem,
                     cum ille ex leui frigoris suspicione et quod Marcellus sibi anteferretur,
                     Mytilenas se relictis omnibus contulisset, <del>et</del> hic secretum de
                     comperta Murenae coniuratione uxori Terentiae prodidisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Exegit et ipse in uicem ab amicis beniuolentiam mutuam, tam a defunctis quam a
                     uiuis. nam quamuis minime appeteret hereditates, ut qui numquam ex ignoti
                     testamento capere quicquam sustinuerit, amicorum tamen suprema iudicia
                     morosissime pensitauit, neque dolore dissimulato, si parcius aut citra honorem
                     uerborum, neque gaudio, si grate pieque quis se prosecutus fuisset. legata uel
                     partes hereditatium a quibuscumque parentibus relicta sibi aut statim liberis
                     eorum concedere aut, si pupillari aetate essent, die uirilis togae uel
                     nuptiarum cum incremento restituere consueuerat.</p></div></div></div></body></text></TEI>