<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="66"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Amicitias neque facile admisit et constantissime retinuit, non tantum uirtutes
                     ac merita cuiusque digne prosecutus, sed uitia quoque et delicta, dum taxat
                     modica, perpessus. neque enim temere ex omni numero in amicitia eius afflicti
                     reperientur praeter Saluidienum Rufum, quem ad consulatum usque, et Cornelium
                     Gallum, quem ad praefecturam Aegypti, ex infima utrumque fortuna prouexerat.
                  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> quorum alterum res nouas molientem damnandum senatui tradidit, alteri ob
                     ingratum et maliuolum animum domo et prouinciis suis interdixit. sed Gallo
                     quoque et accusatorum denuntiationibus et senatus consultis ad necem conpulso
                     laudauit quidem pietatem tanto opere pro se indignantium, ceterum et
                     inlacrimauit et uicem suam conquestus est, quod sibi soli non liceret amicis,
                     quatenus uellet, irasci. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> reliqui potentia atque opibus ad finem uitae sui quisque ordinis principes
                     floruerunt, quanquam et offensis interuenientibus. desiderauit enim nonnumquam,
                     ne de pluribus referam, et M. Agrippae patientiam et Maecenatis taciturnitatem,
                     cum ille ex leui frigoris suspicione et quod Marcellus sibi anteferretur,
                     Mytilenas se relictis omnibus contulisset, <del>et</del> hic secretum de
                     comperta Murenae coniuratione uxori Terentiae prodidisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Exegit et ipse in uicem ab amicis beniuolentiam mutuam, tam a defunctis quam a
                     uiuis. nam quamuis minime appeteret hereditates, ut qui numquam ex ignoti
                     testamento capere quicquam sustinuerit, amicorum tamen suprema iudicia
                     morosissime pensitauit, neque dolore dissimulato, si parcius aut citra honorem
                     uerborum, neque gaudio, si grate pieque quis se prosecutus fuisset. legata uel
                     partes hereditatium a quibuscumque parentibus relicta sibi aut statim liberis
                     eorum concedere aut, si pupillari aetate essent, die uirilis togae uel
                     nuptiarum cum incremento restituere consueuerat.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="67"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Patronus dominusque non minus seuerus quam facilis et clemens multos libertorum
                     in honore et usu maximo habuit, ut Licin<del>i</del>um et Celadum aliosque.
                     Cosmum seruum grauissime de se opinantem non ultra quam compedibus coercuit.
                     Diomeden dispensatorem, a quo simul ambulante incurrenti repente fero apro per
                     metum obiectus est, maluit timiditatis arguere quam noxae remque non minimi
                     periculi, quia tamen fraus aberat, in iocum uertit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> idem Polum ex acceptissimis libertis mori coegit compertum adulterare
                     matronas; Thallo a manu, quod pro epistula prodita denarios quingentos
                     accepisset, crura ei fregit; paedagogum ministrosque C. fili, per occasionem
                     ualitudinis mortisque eius superbe auareque in prouincia grassatos, oneratos
                     graui pondere ceruicibus praecipitauit in flumen.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="68"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Prima iuuenta uariorum dedecorum infamiam subiit. Sextus Pompeius ut
                     effeminatum insectatus est; M. Antonius adoptionem auunculi stupro meritum;
                     item L. Marci frater, quasi pudicitiam delibatam a Caesare Aulo etiam Hirtio in
                     Hispania trecentis milibus nummum substrauerit solitusque sit crura suburere
                     nuce ardenti, quo mollior pilus surgeret. sed et populus quondam uniuersus
                     ludorum die et accepit in contumeliam eius et adsensu maximo conprobauit uersum
                     in scaena pronuntiatum de gallo Matris deum tympanizante:</p><l>uidesne, ut cinaedus orbem digito temperat?</l></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="69"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>adulteria quidem exercuisse ne amici quidem negant, excusantes sane non
                     libidine, sed ratione commissa, quo facilius consilia aduersariorum per
                     cuiusque mulieres exquireret. M. Antonius super festinatas Liuiae nuptias
                     obiecit et feminam consularem e triclinio uiri coram in cubiculum abductam,
                     rursus in conuiuium rubentibus auriculis incomptiore capillo reductam; dimissam
                     Scriboniam, quia liberius doluisset nimiam potentiam paelicis; condiciones
                     quaesitas per amicos, qui matres familias et adultas aetate uirgines denudarent
                     atque perspicerent, tamquam Toranio mangone uendente. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> scribit etiam ad ipsum haec familiariter adhuc necdum plane inimicus aut
                     hostis: 'quid te mutauit? quod reginam ineo? uxor mea est. nunc coepi an abhinc
                     annos nouem? tu deinde solam Drusillam inis? ita ualeas, uti tu, hanc epistulam
                     cum leges, non inieris Tertullam aut Terentillam aut Rufillam aut Saluiam
                     Titiseniam aut omnes. an refert, ubi et in qua arrigas?'</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="70"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Cena quoque eius secretior in fabulis fuit, quae uulgo <foreign xml:lang="grc">δωδεκάθεος</foreign> uocabatur; in qua deorum dearumque habitu discubuisse
                     conuiuas et ipsum pro Apolline ornatum non Antoni modo epistulae singulorum
                     nomina amarissime enumerantis exprobrant, sed et sine auctore notissimi
                     uersus:</p><l>cum primum istorum conduxit mensa choragum,</l><l>sexque deos uidit Mallia sexque deas,</l><l>impia dum Phoebi Caesar mendacia ludit,</l><l>dum noua diuorum cenat adulteria:</l><l>omnia se a terris tunc numina declinarunt,</l><l>fugit et auratos Iuppiter ipse thronos. </l></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><l> auxit cenae rumorem summa tunc in ciuitate penuria ac fames, adclamatumque est
                     postridie: omne frumentum deos comedisse et Caesarem esse plane Apollinem, sed
                     Tortorem, quo cognomine is deus quadam in parte urbis colebatur. notatus est et
                     ut pretiosae supellectilis Corinthiorumque praecupidus et aleae indulgens. nam
                     et proscriptionis tempore ad statuam eius ascriptum est:</l><l>pater argentarius, ego Corinthiarius, cum existimaretur quosdam propter uasa
                     Corinthia inter proscriptos curasse referendos; et deinde bello Siciliensi
                     epigramma uulgatum est:</l><l>postquam bis classe uictus naues perdidit,</l><l>aliquando ut uincat, ludit assidue aleam.</l></div></div></div></body></text></TEI>