<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="65"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>sed laetum eum atque fidentem et subole et disciplina domus Fortuna destituit.
                     Iulias, filiam et neptem, omnibus probris contaminatas relegauit; C. et L. in
                     duodeuiginti mensium spatio amisit ambos, Gaio in Lycia, Lucio Massiliae
                     defunctis. tertium nepotem Agrippam simulque priuignum Tiberium adoptauit in
                     foro lege curiata; ex quibus Agrippam breui ob ingenium sordidum ac ferox
                     abdicauit seposuitque Surrentum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Aliquanto autem patientius mortem quam dedecora suorum tulit. nam C. Lucique
                     casu non adeo fractus, de filia absens ac libello per quaestorem recitato notum
                     senatui fecit abstinuitque congressu hominum diu prae pudore, etiam de necanda
                     deliberauit. certe cum sub idem tempus una ex consciis liberta Phoebe suspendio
                     uitam finisset, maluisse se ait Phoebes patrem fuisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> relegatae usum uini omnemque delicatiorem cultum ademit neque adiri a quoquam
                     libero seruo<del>q</del>ue nisi se consulto permisit, et ita ut certior fieret,
                     qua is aetate, qua statura, quo colore esset, etiam quibus corporis notis uel
                     cicatricibus. post quinquennium demum ex insula in continentem lenioribusque
                     paulo condicionibus transtulit eam. nam ut omnino reuocaret, exorari nullo modo
                     potuit, deprecanti saepe p. R. et pertinacius instanti tales filias talesque
                     coniuges pro contione inprecatus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> ex nepte Iulia post damnationem editum infantem adgnosci alique uetuit.
                     Agrippam nihilo tractabiliorem, immo in dies amentiorem in insulam
                     transportauit saepsitque insuper custodia militum. cauit etiam s.c. ut eodem
                     loci in perpetuum contineretur. atque ad omnem et eius et Iuliarum mentionem
                     ingemiscens proclamare etiam solebat:</p><l><foreign xml:lang="grc">αἴθʼ ὄφελον ἄγαμός τʼ ἔμεναι ἄγονός τʼ
                        ἀπολέσθαι</foreign> nec aliter eos appellare quam tris uomicas ac tria
                     carcinomata sua.</l></div></div></div></body></text></TEI>