<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="63"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Ex Scribonia Iuliam, ex Liuia nihil liberorum tulit, cum maxime cuperet.
                     infans, qui conceptus erat, immaturus est editus. Iuliam primum Marcello
                     Octauiae sororis suae filio tantum quod pueritiam egresso, deinde, ut is obiit,
                     M. Agrippae nuptum dedit exorata sorore, ut sibi genero cederet; nam tunc
                     Agrippa alteram Marcellarum habebat et ex ea liberos. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> hoc quoque defuncto, multis ac diu, etiam ex equestri ordine, circumspectis
                     condicionibus, Tiberium priuignum suum elegit coegitque praegnantem uxorem et
                     ex qua iam pater erat dimittere. M. Antonius scribit primum eum Antonio filio
                     suo despondisse Iuliam, dein Cotisoni Getarum regi, quo tempore sibi quoque in
                     uicem filiam regis in matrimonium petisset.</p></div></div></div></body></text></TEI>