Quoniam qualis in imperis ac magistratibus regendaque per terrarum orbem pace belloque re p. fuerit, exposui, referam nunc interiorem ac familiarem eius uitam quibusque moribus atque fortuna domi et inter suos egerit a iuuenta usque ad supremum uitae diem. Matrem amisit in primo consulatu, sororem Octauiam quinquagensimum et quartum agens aetatis annum. utrique cum praecipua officia uiuae praestitisset, etiam defunctae honores maximos tribuit. Sponsam habuerat adulescens P. Seruili Isaurici filiam, sed reconciliatus post primam discordiam Antonio, expostulantibus utriusque militibus ut et necessitudine aliqua iungerentur, priuignam eius Claudiam, Fuluiae ex P. Clodio filiam, duxit uxorem uixdum nubilem ac simultate cum Fuluia socru orta dimisit intactam adhuc et uirginem. mox Scriboniam in matrimonium accepit nuptam ante duobus consularibus, ex altero etiam matrem. cum hac quoque diuortium fecit, 'pertaesus,' ut scribit, 'morum peruersitatem eius,' ac statim Liuiam Drusillam matrimonio Tiberi Neronis et quidem praegnantem abduxit dilexitque et probauit unice ac perseueranter. Ex Scribonia Iuliam, ex Liuia nihil liberorum tulit, cum maxime cuperet. infans, qui conceptus erat, immaturus est editus. Iuliam primum Marcello Octauiae sororis suae filio tantum quod pueritiam egresso, deinde, ut is obiit, M. Agrippae nuptum dedit exorata sorore, ut sibi genero cederet; nam tunc Agrippa alteram Marcellarum habebat et ex ea liberos. hoc quoque defuncto, multis ac diu, etiam ex equestri ordine, circumspectis condicionibus, Tiberium priuignum suum elegit coegitque praegnantem uxorem et ex qua iam pater erat dimittere. M. Antonius scribit primum eum Antonio filio suo despondisse Iuliam, dein Cotisoni Getarum regi, quo tempore sibi quoque in uicem filiam regis in matrimonium petisset. Nepotes ex Agrippa et Iulia tres habuit C. et L. et Agrippam, neptes duas Iuliam et Agrippinam. Iuliam L. Paulo censoris filio, Agrippinam Germanico sororis suae nepoti collocauit. Gaium et L. adoptauit domi per assem et libram emptos a patre Agrippa tenerosque adhuc ad curam rei p. admouit et consules designatos circum prouincias exercitusque dimisit. filiam et neptes ita instituit, ut etiam lanificio assuefaceret uetaretque loqui aut agere quicquam nisi propalam et quod in di ut urnos commentarios referretur; extraneorum quidem coetu adeo prohibuit, ut L. Vinicio, claro decoroque iuueni, scripserit quondam parum modeste fecisse eum, quod filiam suam Baias salutatum uenisset. nepotes et litteras et natare aliaque rudimenta per se plerumque docuit, ac nihil aeque elaborauit quam ut imitarentur chirographum suum; neque cenauit una, nisi ut in imo lecto assiderent, neque iter fecit, nisi ut uehiculo anteirent aut circa adequitarent. sed laetum eum atque fidentem et subole et disciplina domus Fortuna destituit. Iulias, filiam et neptem, omnibus probris contaminatas relegauit; C. et L. in duodeuiginti mensium spatio amisit ambos, Gaio in Lycia, Lucio Massiliae defunctis. tertium nepotem Agrippam simulque priuignum Tiberium adoptauit in foro lege curiata; ex quibus Agrippam breui ob ingenium sordidum ac ferox abdicauit seposuitque Surrentum. Aliquanto autem patientius mortem quam dedecora suorum tulit. nam C. Lucique casu non adeo fractus, de filia absens ac libello per quaestorem recitato notum senatui fecit abstinuitque congressu hominum diu prae pudore, etiam de necanda deliberauit. certe cum sub idem tempus una ex consciis liberta Phoebe suspendio uitam finisset, maluisse se ait Phoebes patrem fuisse. relegatae usum uini omnemque delicatiorem cultum ademit neque adiri a quoquam libero seruo q ue nisi se consulto permisit, et ita ut certior fieret, qua is aetate, qua statura, quo colore esset, etiam quibus corporis notis uel cicatricibus. post quinquennium demum ex insula in continentem lenioribusque paulo condicionibus transtulit eam. nam ut omnino reuocaret, exorari nullo modo potuit, deprecanti saepe p. R. et pertinacius instanti tales filias talesque coniuges pro contione inprecatus. ex nepte Iulia post damnationem editum infantem adgnosci alique uetuit. Agrippam nihilo tractabiliorem, immo in dies amentiorem in insulam transportauit saepsitque insuper custodia militum. cauit etiam s.c. ut eodem loci in perpetuum contineretur. atque ad omnem et eius et Iuliarum mentionem ingemiscens proclamare etiam solebat: αἴθʼ ὄφελον ἄγαμός τʼ ἔμεναι ἄγονός τʼ ἀπολέσθαι nec aliter eos appellare quam tris uomicas ac tria carcinomata sua.