<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="57"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Pro quibus meritis quanto opere dilectus sit, facile est aestimare. omitto
                     senatus consulta, quia possunt uideri uel necessitate expressa uel uerecundia.
                     equites R. natalem eius sponte atque consensu biduo semper celebrarunt. omnes
                     ordines in lacum Curti quotannis ex uoto pro salute eius stipem iaciebant, item
                     Kal. Ian. stren<del>u</del>am in Capitolio etiam absenti, ex qua summa
                     pretiosissima deorum simulacra mercatus uicatim dedicabat, ut Apollinem
                     Sandaliarium et Iouem Tragoedum aliaque. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> in restitutionem Palatinae domus incendio absumptae ueterani, decuriae, tribus
                     atque etiam singillatim e cetero genere hominum libentes ac pro facultate
                     quisque pecunias contulerunt, delibante tantum modo eo summarum aceruos neque
                     ex quoquam plus denario auferente. reuertentem ex prouincia non solum faustis
                     ominibus, sed et modulatis carminibus prosequebantur. obseruatum etiam est, ne
                     quotiens introiret urbem, supplicium de quoquam sumeretur.</p></div></div></div></body></text></TEI>