<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="51"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Clementiae ciuilitatisque eius multa et magna documenta sunt. ne enumerem, quot
                     et quos diuersarum partium uenia et incolumitate donatos principem etiam in
                     ciuitate locum tenere passus sit: Iunium Nouatum et Cassium Patauinum e plebe
                     homines alterum pecunia, alterum leui exilio punire satis habuit, cum ille
                     Agrippae iuuenis nomine asperrimam de se epistulam in uulgus edidisset, hic
                     conuiuio pleno proclamasset neque uotum sibi neque animum deesse confodiendi
                     eum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> quadam uero cognitione, cum Aemilio Aeliano Cordubensi inter cetera crimina
                     uel maxime obiceretur quod male opinari de Caesare soleret, conuersus ad
                     accusatorem commotoque similis: 'uelim,' inquit, 'hoc mihi probes; faciam sciat
                     Aelianus et me linguam habere, plura enim de eo loquar'; nec quicquam ultra aut
                     statim aut postea inquisiit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> Tiberio quoque de eadem re, sed uiolentius apud se per epistulam conquerenti
                     ita rescripsit: 'aetati tuae, mi Tiberi, noli in hac re indulgere et nimium
                     indignari quemquam esse, qui de me male loquatur; satis est enim, si hoc
                     habemus ne quis nobis male facere possit.'</p></div></div></div></body></text></TEI>