<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="51"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Clementiae ciuilitatisque eius multa et magna documenta sunt. ne enumerem, quot
                     et quos diuersarum partium uenia et incolumitate donatos principem etiam in
                     ciuitate locum tenere passus sit: Iunium Nouatum et Cassium Patauinum e plebe
                     homines alterum pecunia, alterum leui exilio punire satis habuit, cum ille
                     Agrippae iuuenis nomine asperrimam de se epistulam in uulgus edidisset, hic
                     conuiuio pleno proclamasset neque uotum sibi neque animum deesse confodiendi
                     eum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> quadam uero cognitione, cum Aemilio Aeliano Cordubensi inter cetera crimina
                     uel maxime obiceretur quod male opinari de Caesare soleret, conuersus ad
                     accusatorem commotoque similis: 'uelim,' inquit, 'hoc mihi probes; faciam sciat
                     Aelianus et me linguam habere, plura enim de eo loquar'; nec quicquam ultra aut
                     statim aut postea inquisiit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> Tiberio quoque de eadem re, sed uiolentius apud se per epistulam conquerenti
                     ita rescripsit: 'aetati tuae, mi Tiberi, noli in hac re indulgere et nimium
                     indignari quemquam esse, qui de me male loquatur; satis est enim, si hoc
                     habemus ne quis nobis male facere possit.'</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="52"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Templa, quamuis sciret etiam proconsulibus decerni solere, in nulla tamen
                     prouincia nisi communi suo Romaeque nomine recepit. nam in urbe quidem
                     pertinacissime abstinuit hoc honore; atque etiam argenteas statuas olim sibi
                     positas conflauit omnis exque iis aureas cortinas Apollini Palatino
                     dedicauit.</p><p>Dictaturam magna ui offerente populo genu nixus deiecta ab umeris toga nudo
                     pectore deprecatus est.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="53"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>domini appellationem ut maledictum et obprobrium semper exhorruit. cum
                     spectante eo ludos pronuntiatum esset in mimo:</p><l>o dominum aequum et bonum! et uniuersi quasi de ipso dictum exultantes
                     comprobassent, et statim manu uultuque indecoras adulationes repressit et
                     insequenti die grauissimo corripuit edicto; dominumque se posthac appellari ne
                     a liberis quidem aut nepotibus suis uel serio uel ioco passus est atque eius
                     modi blanditias etiam inter ipsos prohibuit. </l></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><l> non temere urbe oppidoue ullo egressus aut quoquam ingressus est nisi uespera
                     aut noctu, ne quem officii causa inquietaret. in consulatu pedibus fere, extra
                     consulatum saepe adoperta sella per publicum incessit. promiscuis
                     salutationibus admittebat et plebem, tanta comitate adeuntium desideria
                     excipiens, ut quendam ioco corripuerit, quod sic sibi libellum porrigere
                     dubitaret, 'quasi elephanto stipem'. </l></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><l> die senatus numquam patres nisi in curia salutauit et quidem sedentis ac
                     nominatim singulos nullo submonente; etiam discedens eodem modo sedentibus
                     ualere dicebat. officia cum multis mutuo exercuit, nec prius dies cuiusque
                     sollemnes frequentare desiit, quam grandior iam natu et in turba quondam
                     sponsaliorum die uexatus. Gallum Cerrinium senatorem minus sibi familiarem, sed
                     captum repente oculis et ob <add>id</add> inedia<del>m</del> mori destinantem
                     praesens consolando reuocauit ad uitam.</l></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="54"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>In senatu uerba facienti dictum est: 'non intellexi,' et ab alio: 'contra
                     dicerem tibi, si locum haberem.' interdum ob immodicas disceptantium
                     altercationes e curia per iram se proripienti quidam ingesserunt licere
                     oportere senatoribus de re p. loqui. Antistius Labeo senatus lectione, cum uir
                     uirum legeret, M. Lepidum hostem olim eius et tunc exulantem legit
                     interrogatusque ab eo an essent alii digniores, suum quemque iudicium habere
                     respondit. nec ideo libertas aut contumacia fraudi cuiquam fuit.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="55"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>etiam sparsos de se in curia famosos libellos nec expauit et magna cura
                     redarguit ac ne requisitis quidem auctoribus id modo censuit, cognoscendum
                     posthac de iis, qui libellos aut carmina ad infamiam cuiuspiam sub alieno
                     nomine edant.</p></div></div></div></body></text></TEI>