<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="49"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Ex militaribus copiis legiones et auxilia prouinciatim distribuit, classem
                     Miseni et alteram Rauennae ad tutelam Superi et Inferi maris conlocauit,
                     ceterum numerum partim in urbis partim in sui custodiam adlegit dimissa
                     Calagurritanorum manu, quam usque ad deuictum Antonium, item Germanorum, quam
                     usque ad cladem Varianam inter armigeros circa se habuerat. neque tamen umquam
                     plures quam tres cohortes in urbe esse passus est easque sine castris, reliquas
                     in hiberna et aestiua circa finitima oppida dimittere assuerat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> quidquid autem ubique militum esset, ad certam stipendiorum praemiorumque
                     formulam adstrinxit definitis pro gradu cuiusque et temporibus militiae et
                     commodis missionum, ne aut aetate aut inopia post missionem sollicitari ad res
                     nouas possent. utque perpetuo ac sine difficultate sumptus ad tuendos eos
                     prosequendosque suppeteret, aerarium militare cum uectigalibus nouis
                     constituit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Et quo celerius ac sub manum adnuntiari cognoscique posset, quid in prouincia
                     quaque gereretur, iuuenes primo modicis interuallis per militaris uias, dehinc
                     uehicula disposuit. commodius id uisum est, ut qui a loco idem perferunt
                     litteras, interrogari quoque, si quid res exigant, possint.</p></div></div></div></body></text></TEI>