<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="45"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>ipse circenses ex amicorum fere libertorumque cenaculis spectabat, interdum ex
                     puluinari et quidem cum coniuge ac liberis sedens. spectaculo plurimas horas,
                     aliquando totos dies aberat, petita uenia commendatisque qui suam uicem
                     praesidendo fungerentur. uerum quotiens adesset, nihil praeterea agebat, seu
                     uitandi rumoris causa, quo patrem Caesarem uulgo reprehensum commemorabat, quod
                     inter spectandum epistulis libellisque legendis aut rescribendis uacaret, seu
                     studio spectandi ac uoluptate, qua teneri se neque dissimulauit umquam et saepe
                     ingenue professus est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> itaque corollaria et praemia in alienis quoque muneribus ac ludis et crebra et
                     grandia de suo offerebat nullique Graeco certamini interfuit, quo non pro
                     merito quemque certantium honorarit. spectauit autem studiosissime pugiles et
                     maxime Latinos, non legitimos atque ordinarios modo, quos etiam committere cum
                     Graecis solebat, sed et cateruarios oppidanos inter angustias uicorum pugnantis
                     temere ac sine arte. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> uniuersum denique genus operas aliquas publico spectaculo praebentium etiam
                     cura sua dignatus est: athletis et conseruauit priuilegia et ampliauit,
                     gladiatores sine missione edi prohibuit, coercitionem in histriones
                     magistratibus omni tempore et loco lege uetere permissam ademit praeterquam
                     ludis et scaena. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> nec tamen eo minus aut xysticorum certationes aut gladiatorum pugnas
                     seuerissime semper exegit. nam histrionum licentiam adeo compescuit, ut
                     Stephanionem togatarium, cui in puerilem habitum circumtonsam matronam
                     ministrasse compererat, per trina theatra uirgis caesum relegauerit, Hylan
                     pantomimum querente praetore in atrio domus suae nemine excluso flagellis
                     uerberarit et Pyladen urbe atque Italia summouerit, quod spectatorem, a quo
                     exibilabatur, demonstrasset digito conspicuumque fecisset.</p></div></div></div></body></text></TEI>