<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="43"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Spectaculorum et assiduitate et uarietate et magnificentia omnes antecessit.
                     fecisse se ludos ait suo nomine quater, pro aliis magistratibus, qui aut
                     abessent aut non sufficerent, ter et uicies. fecitque nonnumquam etiam uicatim
                     ac pluribus scaenis per omnium linguarum histriones <add><gap reason="omitted"/></add> non in foro modo, nec in amphitheatro, sed et in circo et in Saeptis, et
                     aliquando nihil praeter uenationem edidit; athletas quoque extructis in campo
                     Martio sedilibus ligneis; item nauale proelium circa Tiberim cauato solo, in
                     quo nunc Caesarum nemus est. quibus diebus custodes in urbe disposuit, ne
                     raritate remanentium grassatoribus obnoxia esset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> in circo aurigas cursoresque et confectores ferarum, et nonnumquam ex
                     nobilissima iuuentute, produxit. sed et Troiae lusum edidit frequentissime
                     maiorum minorumque puerorum, prisci decorique moris existimans clarae stirpis
                     indolem sic notescere. in hoc ludicro Nonium Asprenatem lapsu debilitatum aureo
                     torque donauit passusque est ipsum posterosque Torquati ferre cognomen. mox
                     finem fecit talia edendi Asinio Pollione oratore grauiter inuidioseque in curia
                     questo Aesernini nepotis sui casum, qui et ipse crus fregerat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Ad scaenicas quoque et gladiatorias operas et equitibus Romanis aliquando usus
                     est, uerum prius quam senatus consulto interdiceretur. postea nihil sane
                     praeterquam adulescentulum Lycium honeste natum exhibuit, tantum ut ostenderet,
                     quod erat bipedali minor, librarum septemdecim ac uocis immensae. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> quodam autem muneris die Parthorum obsides tunc primum missos per mediam
                     harenam ad spectaculum induxit superque se subsellio secundo collocauit.
                     solebat etiam citra spectaculorum dies, si quando quid inuisitatum dignumque
                     cognitu aduectum esset, id extra ordinem quolibet loco publicare, ut
                     rhinocerotem apud Saepta, tigrim in scaena, anguem quinquaginta cubitorum pro
                     comitio. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Accidit uotiuis circensibus, ut correptus ualitudine lectica cubans tensas
                     deduceret; rursus commissione ludorum, quibus theatrum Marcelli dedicabat,
                     euenit ut laxatis sellae curulis compagibus caderet supinus. nepotum quoque
                     suorum munere cum consternatum ruinae metu populum retinere et confirmare nullo
                     modo posset, transiit e loco suo atque in ea parte consedit, quae suspecta
                     maxime erat.</p></div></div></div></body></text></TEI>