<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="42"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>sed ut salubrem magis quam ambitiosum principem scires, querentem de inopia et
                     caritate uini populum seuerissima coercuit uoce: satis prouisum a genero suo
                     Agrippa perductis pluribus aquis, ne homines sitirent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> eidem populo promissum quidem congiarium reposcenti bonae se fidei esse
                     respondit; non promissum autem flagitanti turpitudinem et impudentiam edicto
                     exprobrauit affirmauitque non daturum se quamuis dare destinaret. nec minore
                     grauitate atque constantia, cum proposito congiario multos manumissos
                     insertosque ciuium numero comperisset, negauit accepturos quibus promissum non
                     esset, ceterisque minus quam promiserat dedit, ut destinata summa sufficeret.
                  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> magna uero quondam sterilitate ac difficili remedio cum uenalicias et
                     lanistarum familias peregrinosque omnes exceptis medicis et praeceptoribus
                     partimque seruitiorum urbe expulisset, ut tandem annona conualuit, impetum se
                     cepisse scribit frumentationes publicas in perpetuum abolendi, quod earum
                     fiducia cultura agrorum cessaret: neque tamen perseuerasse, quia certum haberet
                     posse per ambitionem quandoque restitui. atque ita postha<del>n</del>c rem
                     temperauit, ut non minorem aratorum ac negotiantium quam populi rationem
                     deduceret.</p></div></div></div></body></text></TEI>