<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="40"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores, ex equitibus R.
                     creauit, ita ut potestate transacta in utro uellent ordine manerent. cum autem
                     plerique equitum attrito bellis ciuilibus patrimonio spectare ludos e
                     quattuordecim non auderent metu poenae theatralis, pronuntiauit non teneri ea,
                     quibus ipsis parentibusue equester census umquam fuisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Populi recensum uicatim egit, ac ne plebs frumentationum causa frequentius ab
                     negotiis auocaretur, ter in annum quaternum mensium tesseras dare destinauit;
                     sed desideranti consuetudinem ueterem concessit rursus, ut sui cuiusque mensis
                     acciperet. comitiorum quoque pristinum ius reduxit ac multiplici poena coercito
                     ambitu, Fabianis et Scaptiensibus tribulibus suis die comitiorum, ne quid a
                     quoquam candidato desiderarent, singula milia nummum a se diuidebat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Magni praeterea existimans sincerum atque ab omni colluuione peregrini ac
                     seruilis sanguinis incorruptum seruare populum, et ciuitates Romanas parcissime
                     dedit et manumittendi modum terminauit. Tiberio pro cliente Graeco petenti
                     rescripsit, non aliter se daturum, quam si praesens sibi persuasisset, quam
                     iustas petendi causas haberet; et Liuiae pro quodam tributario Gallo roganti
                     ciuitatem negauit, immunitatem optulit affirmans facilius se passurum fisco
                     detrahi aliquid, quam ciuitatis Romanae uulgari honorem. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> seruos non contentus multis difficultatibus a libertate et multo pluribus a
                     libertate iusta remouisse, cum et de numero et de condicione ac differentia
                     eorum, qui manumitterentur, curiose cauisset, hoc quoque adiecit, ne uinctus
                     umquam tortusue quis ullo libertatis genere ciuitatem adipisceretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Etiam habitum uestitumque pristinum reducere studuit, ac uisa quondam pro
                     contione pullatorum turba indignabundus et clamitans: 'en</p><l>Romanos, rerum dominos, gentemque togatam!' negotium aedilibus dedit, ne quem
                     posthac paterentur in foro circaue nisi positis lacernis togatum
                     consistere.</l></div></div></div></body></text></TEI>