<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="39"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>impetratisque a senatu decem adiutoribus unum quemque equitum rationem uitae
                     reddere coegit atque in exprobratis alios poena, alios ignominia notauit,
                     plures admonitione, sed uaria. lenissimum genus admonitionis fuit traditio
                     coram pugillarium, quos taciti et ibidem statim legerent; notauitque aliquos,
                     quod pecunias leuioribus usuris mutuati grauiore faenore collocassent.</p></div></div></div></body></text></TEI>