<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="36"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Auctor et aliarum rerum fuit, in quis: ne acta senatus publicarentur, ne
                     magistratus deposito honore statim in prouincias mitterentur, ut proconsulibus
                     ad mulos et tabernacula, quae publice locari solebant, certa pecunia
                     constitueretur, ut cura aerari a quaestoribus urbanis ad praetorios praetoresue
                     transiret, ut centumuiralem hastam quam quaesturam functi consuerant cogere
                     decemuiri cogerent.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="37"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>quoque plures partem administrandae rei p. caperent, noua officia excogitauit:
                     curam operum publicorum, uiarum, aquarum, aluei Tiberis, frumenti populo
                     diuidundi, praefecturam urbis, triumuiratum legendi senatus et alterum
                     recognoscendi turmas equitum, quotiensque opus esset. censores creari desitos
                     longo interuallo creauit. numerum praetorum auxit. exegit etiam, ut quotiens
                     consulatus sibi daretur, binos pro singulis collegas haberet, nec optinuit,
                     reclamantibus cunctis satis maiestatem eius imminui, quod honorem eum non solus
                     sed cum altero gereret.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="38"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>nec parcior in bellica uirtute honoranda, super triginta ducibus iustos
                     triumphos et aliquanto pluribus triumphalia ornamenta decernenda curauit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Liberis senatorum, quo celerius rei p. assuescerent, protinus uirili toga latum
                     clauum induere et curiae interesse permisit militiamque auspicantibus non
                     tribunatum modo legionum, sed et praefecturas alarum dedit; ac ne qui expers
                     castrorum esset, binos plerumque laticlauios praeposuit singulis alis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Equitum turmas frequenter recognouit, post longam intercapedinem reducto more
                     trauectionis. sed neque detrahi quemquam in trauehendo ab accusatore passus
                     est, quod fieri solebat, et senio uel aliqua corporis labe insignibus permisit,
                     praemisso in ordine equo, ad respondendum quotiens citarentur pedibus uenire;
                     mox reddendi equi gratiam fecit eis, qui maiores annorum quinque et triginta
                     retinere eum nollent;</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="39"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>impetratisque a senatu decem adiutoribus unum quemque equitum rationem uitae
                     reddere coegit atque in exprobratis alios poena, alios ignominia notauit,
                     plures admonitione, sed uaria. lenissimum genus admonitionis fuit traditio
                     coram pugillarium, quos taciti et ibidem statim legerent; notauitque aliquos,
                     quod pecunias leuioribus usuris mutuati grauiore faenore collocassent.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="40"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores, ex equitibus R.
                     creauit, ita ut potestate transacta in utro uellent ordine manerent. cum autem
                     plerique equitum attrito bellis ciuilibus patrimonio spectare ludos e
                     quattuordecim non auderent metu poenae theatralis, pronuntiauit non teneri ea,
                     quibus ipsis parentibusue equester census umquam fuisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Populi recensum uicatim egit, ac ne plebs frumentationum causa frequentius ab
                     negotiis auocaretur, ter in annum quaternum mensium tesseras dare destinauit;
                     sed desideranti consuetudinem ueterem concessit rursus, ut sui cuiusque mensis
                     acciperet. comitiorum quoque pristinum ius reduxit ac multiplici poena coercito
                     ambitu, Fabianis et Scaptiensibus tribulibus suis die comitiorum, ne quid a
                     quoquam candidato desiderarent, singula milia nummum a se diuidebat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Magni praeterea existimans sincerum atque ab omni colluuione peregrini ac
                     seruilis sanguinis incorruptum seruare populum, et ciuitates Romanas parcissime
                     dedit et manumittendi modum terminauit. Tiberio pro cliente Graeco petenti
                     rescripsit, non aliter se daturum, quam si praesens sibi persuasisset, quam
                     iustas petendi causas haberet; et Liuiae pro quodam tributario Gallo roganti
                     ciuitatem negauit, immunitatem optulit affirmans facilius se passurum fisco
                     detrahi aliquid, quam ciuitatis Romanae uulgari honorem. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> seruos non contentus multis difficultatibus a libertate et multo pluribus a
                     libertate iusta remouisse, cum et de numero et de condicione ac differentia
                     eorum, qui manumitterentur, curiose cauisset, hoc quoque adiecit, ne uinctus
                     umquam tortusue quis ullo libertatis genere ciuitatem adipisceretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Etiam habitum uestitumque pristinum reducere studuit, ac uisa quondam pro
                     contione pullatorum turba indignabundus et clamitans: 'en</p><l>Romanos, rerum dominos, gentemque togatam!' negotium aedilibus dedit, ne quem
                     posthac paterentur in foro circaue nisi positis lacernis togatum
                     consistere.</l></div></div></div></body></text></TEI>