<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="31"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>postquam uero pontificatum maximum, quem numquam uiuo Lepido auferre
                     sustinuerat, mortuo demum suscepit, quidquid fatidicorum librorum Graeci
                     Latinique generis nullis uel parum idoneis auctoribus uulgo ferebatur, supra
                     duo milia contracta undique cremauit ac solos retinuit Sibyllinos, hos quoque
                     dilectu habito; condiditque duobus forulis auratis sub Palatini Apollinis basi.
                  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> annum a Diuo Iulio ordinatum, sed postea neglegentia conturbatum atque
                     confusum, rursus ad pristinam rationem redegit; in cuius ordinatione Sextilem
                     mensem e suo cognomine nuncupauit magis quam Septembrem quo erat natus, quod
                     hoc sibi et primus consulatus et insignes uictoriae optigissent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> sacerdotum et numerum et dignitatem sed et commoda auxit, praecipue Vesta lium
                     uirginum. cumque in demortuae locum aliam capi oporteret ambirentque multi ne
                     filias in sortem darent, adiurauit, si cuiusquam neptium suarum competeret
                     aetas, oblaturum se fuisse eam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> nonnulla etiam ex antiquis caerimonis paulatim abolita restituit, ut Salutis
                     augurium, Diale flamonium, sacrum Lupercale, ludos Saeculares et Compitalicios.
                     Lupercalibus uetuit currere inberbes, item Saecularibus ludis iuuenes utriusque
                     sexus prohibuit ullum nocturnum spectaculum frequentare nisi cum aliquo maiore
                     natu propinquorum. Compitales Lares ornari bis anno instituit uernis floribus
                     et aestiuis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Proximum a dis immortalibus honorem memoriae ducum praestitit, qui imperium p.
                     R. ex minimo maximum reddidissent. itaque et opera cuiusque manentibus titulis
                     restituit et statuas omnium triumphali effigie in utraque fori sui porticu
                     dedicauit, professus e<del>s</del>t edicto: commentum id se, ut ad illorum <add><gap reason="omitted"/></add> uelut ad exemplar et ipse, dum uiueret, et insequentium aetatium
                     principes exigerentur a ciuibus. Pompei quoque statuam contra theatri eius
                     regiam marmoreo Iano superposuit translatam e curia, in qua C. Caesar fuerat
                     occisus.</p></div></div></div></body></text></TEI>