<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="31"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>postquam uero pontificatum maximum, quem numquam uiuo Lepido auferre
                     sustinuerat, mortuo demum suscepit, quidquid fatidicorum librorum Graeci
                     Latinique generis nullis uel parum idoneis auctoribus uulgo ferebatur, supra
                     duo milia contracta undique cremauit ac solos retinuit Sibyllinos, hos quoque
                     dilectu habito; condiditque duobus forulis auratis sub Palatini Apollinis basi.
                  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> annum a Diuo Iulio ordinatum, sed postea neglegentia conturbatum atque
                     confusum, rursus ad pristinam rationem redegit; in cuius ordinatione Sextilem
                     mensem e suo cognomine nuncupauit magis quam Septembrem quo erat natus, quod
                     hoc sibi et primus consulatus et insignes uictoriae optigissent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> sacerdotum et numerum et dignitatem sed et commoda auxit, praecipue Vesta lium
                     uirginum. cumque in demortuae locum aliam capi oporteret ambirentque multi ne
                     filias in sortem darent, adiurauit, si cuiusquam neptium suarum competeret
                     aetas, oblaturum se fuisse eam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> nonnulla etiam ex antiquis caerimonis paulatim abolita restituit, ut Salutis
                     augurium, Diale flamonium, sacrum Lupercale, ludos Saeculares et Compitalicios.
                     Lupercalibus uetuit currere inberbes, item Saecularibus ludis iuuenes utriusque
                     sexus prohibuit ullum nocturnum spectaculum frequentare nisi cum aliquo maiore
                     natu propinquorum. Compitales Lares ornari bis anno instituit uernis floribus
                     et aestiuis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Proximum a dis immortalibus honorem memoriae ducum praestitit, qui imperium p.
                     R. ex minimo maximum reddidissent. itaque et opera cuiusque manentibus titulis
                     restituit et statuas omnium triumphali effigie in utraque fori sui porticu
                     dedicauit, professus e<del>s</del>t edicto: commentum id se, ut ad illorum <add><gap reason="omitted"/></add> uelut ad exemplar et ipse, dum uiueret, et insequentium aetatium
                     principes exigerentur a ciuibus. Pompei quoque statuam contra theatri eius
                     regiam marmoreo Iano superposuit translatam e curia, in qua C. Caesar fuerat
                     occisus.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="32"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Pleraque pessimi exempli in perniciem publicam aut ex consuetudine licentiaque
                     bellorum ciuilium durauerant aut per pacem etiam extiterant. nam et grassatorum
                     plurimi palam se ferebant succincti ferro, quasi tuendi sui causa, et rapti per
                     agros uiatores sine discrimine liberi seruique ergastulis possessorum
                     supprimebantur, et plurimae factiones titulo collegi noui ad nullius non
                     facinoris societatem coibant. igitur grassaturas dispositis per oportuna loca
                     stationibus inhibuit, ergastula recognouit, collegia praeter antiqua et
                     legitima dissoluit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> tabulas ueterum aerari debitorum, uel praecipuam calumniandi materiam,
                        ex<del>c</del>ussit; loca in urbe publica iuris ambigui possessoribus
                     adiudicauit; diuturnorum reorum et ex quorum sordibus nihil aliud quam uoluptas
                     inimicis quaereretur nomina aboleuit condicione proposita, ut si quem quis
                     repetere uellet, par periculum poenae subiret. ne quod autem maleficium
                     negotiumue inpunitate uel mora elaberetur, triginta amplius dies, qui honoraris
                     ludis occupabantur, actui rerum accommodauit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> ad tris iudicum decurias quartam addidit ex inferiore censu, quae ducenariorum
                     uocaretur iudicaretque de leuioribus summis. iudices a tricensimo aetatis anno
                     adlegit, id est quinquennio maturius quam solebant. ac plerisque iudicandi
                     munus detractantibus uix concessit, ut singulis decuriis per uices annua
                     uacatio esset et ut solitae agi Nouembri ac Decembri mense res
                     omitterentur.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="33"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>ipse ius dixit assidue et in noctem nonnumquam, si parum corpore ualeret,
                     lectica pro tribunali collocata uel etiam domi cubans. dixit autem ius non
                     diligentia modo summa sed et lenitate, siquidem manifesti parricidii reum, ne
                     culleo insueretur, quod non nisi confessi adficiuntur hac poena, ita fertur
                     interrogasse: 'certe patrem tuum non occidisti?' </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> et cum de falso testamento ageretur omnesque signatores lege Cornelia
                     tenerentur, non tantum duas tabellas, damnatoriam et absolutoriam, simul
                     cognoscentibus dedit, sed tertiam quoque, qua ignosceretur iis, quos fraude ad
                     signandum uel errore inductos constitisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> appellationes quotannis urbanorum quidem litigatorum praetori delegabat
                     urbano, at prouincialium consularibus uiris, quos singulos cuiusque prouinciae
                     negotiis praeposuisset.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="34"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Leges retractauit et quasdam ex integro sanxit, ut sumptuariam et de adulteriis
                     et de pudicitia, de ambitu, de maritandis ordinibus. hanc cum aliquanto
                     seuerius quam ceteras emendasset, prae tumultu recusantium perferre non potuit
                     nisi adempta demum lenitaue parte poenarum et uacatione trienni data auctisque
                     praemiis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> sic quoque abolitionem eius publico spectaculo pertinaciter postulante equite,
                     accitos Germanici liberos receptosque partim ad se partim in patris gremium
                     ostentauit, manu uultuque significans ne grauarentur imitari iuuenis exemplum.
                     cumque etiam inmaturitate sponsarum et matrimoniorum crebra mutatione uim legis
                     eludi sentiret, tempus sponsas habendi coartauit, diuortiis modum imposuit.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="35"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Senatorum affluentem numerum deformi et incondita turba—erant enim super mille,
                     et quidam indignissimi et post necem Caesaris per gratiam et praemium adlecti,
                     quos orciuos uulgus uocabat—ad modum pristinum et splendorem redegit duabus
                     lectionibus: prima ipsorum arbitratu, quo uir uirum legit, secunda suo et
                     Agrippae; quo tempore existimatur lorica sub ueste munitus ferroque cinctus
                     praesedisse decem ualentissimis senatorii ordinis amicis sellam suam
                     circumstantibus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> Cordus Cremutius scribit ne admissum quidem tunc quemquam senatorum nisi solum
                     et praetemptato sinu. quosdam ad excusandi se uerecundiam compulit seruauitque
                     etiam excusantibus insigne uestis et spectandi in orchestra epulandique publice
                     ius. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> quo autem lecti probatique et religiosius et minore molestia senatoria munera
                     fungerentur, sanxit, ut prius quam consideret quisque ture ac mero supplicaret
                     apud aram eius dei, in cuius templo coiretur, et ne plus quam bis in mense
                     legitimus senatus ageretur, Kalendis et Idibus, neue Septembri Octobriue mense
                     ullos adesse alios necesse esset quam sorte ductos, per quorum numerum decreta
                     confici possent; sibique instituit consilia sortiri semenstria, cum quibus de
                     negotiis ad frequentem senatum referendis ante tractaret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> sententias de maiore negotio non more atque ordine sed prout libuisset
                     perrogabat, ut perinde quisque animum intenderet ac si censendum magis quam
                     adsentiendum esset.</p></div></div></div></body></text></TEI>