<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>publica opera plurima extruxit, e quibus uel praecipua: forum cum aede Martis
                     Vltoris, templum Apollinis in Palatio, aedem Tonantis Iouis in Capitolio. fori
                     extruendi causa fuit hominum et iudiciorum multitudo, quae uidebatur non
                     sufficientibus duobus etiam tertio indigere; itaque festinatius necdum perfecta
                     Martis aede publicatum est cautumque, ut separatim in eo publica iudicia et
                     sortitiones iudicum fierent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> aedem Martis bello Philippensi pro ultione paterna suscepto uouerat; sanxit
                     ergo, ut de bellis triumphisque hic consuleretur senatus, prouincias cum
                     imperio petituri hinc deducerentur, quique uictores redissent, huc insignia
                     triumphorum conferrent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitauit, quam fulmine ictam
                     desiderari a deo haruspices pronuntiarant; addidit porticus cum bibliotheca
                     Latina Graecaque, quo loco iam senior saepe etiam senatum habuit decuriasque
                     iudicum recognouit. Tonanti Ioui aedem consecrauit liberatus periculo, cum
                     expeditione Cantabrica per nocturnum iter lecticam eius fulgur praestrinxisset
                     seruumque praelucentem exanimasset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> quaedam etiam opera sub nomine alieno, nepotum scilicet et uxoris sororisque
                     fecit, ut porticum basilicamque Gai et Luci, item porticus Liuiae et Octauiae
                     theatrumque Marcelli. sed et ceteros principes uiros saepe hortatus est, ut pro
                     facultate quisque monimentis uel nouis uel refectis et excultis urbem
                     adornarent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p> multaque a multis tunc extructa sunt, sicut a Marcio Philippo aedes Herculis
                     Musarum, a L. Cornificio aedes Dianae, ab Asinio Pollione atrium Libertatis, a
                     Munatio Planco aedes Saturni, a Cornelio Balbo theatrum, a Statilio Tauro
                     amphitheatrum, a M. uero Agrippa complura et egregia.</p></div></div></div></body></text></TEI>