<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>In re militari et commutauit multa et instituit atque etiam ad antiquum morem
                     nonnulla reuocauit. disciplinam seuerissime rexit. ne legatorum quidem cuiquam,
                     nisi grauate hibernisque demum mensibus, permisit uxorem interuisere. equitem <choice><abbr>R.</abbr><expan>R<ex>omanum</ex></expan></choice>, quod duobus filiis adulescentibus causa detrectandi sacramenti
                     pollices amputasset, ipsum bonaque subiecit hastae; quem tamen, quod inminere
                     emptioni publicanos uidebat, liberto suo addixit, ut relegatum in agros pro
                     libero esse sineret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> decimam legionem contumacius parentem cum ignominia totam dimisit, item alias
                     immodeste missionem postulantes citra commoda emeritorum praemiorum
                     exauctorauit. cohortes, si quae cessissent loco, decimatas hordeo pauit.
                     centuriones statione deserta, itidem ut manipulares, capitali animaduersione
                     puniit, pro cetero delictorum genere uariis ignominis adfecit, ut stare per
                     totum diem iuberet ante praetorium, interdum tunicatos discinctosque,
                     nonnumquam cum decempedis, uel etiam caespitem portantes.</p></div></div></div></body></text></TEI>