<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>domuit autem partim ductu partim auspiciis suis Cantabriam, Aquitaniam,
                     Pannoniam, Delmatiam cum Illyrico omni, item Raetiam et Vindelicos ac Salassos,
                     gentes Inalpinas. coercuit et Dacorum incursiones tribus eorum ducibus cum
                     magna copia caesis, Germanosque ultra Albim fluuium summouit, ex quibus Suebos
                     et Sigambros dedentis se traduxit in Galliam atque in proximis Rheno agris
                     conlocauit. alias item nationes male quietas ad obsequium redegit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> nec ulli genti sine iustis et necessariis causis bellum intulit tantumque
                     afuit a cupiditate quoquo modo imperium uel bellicam gloriam augendi, ut
                     quorundam barbarorum principes in aede Martis Vltoris iurare coegerit mansuros
                     se in fide ac pace quam peterent, a quibusdam uero nouum genus obsidum,
                     feminas, exigere temptauerit, quod neglegere marum pignera sentiebat; et tamen
                     potestatem semper omnibus fecit, quotiens uellent obsides recipiendi. neque aut
                     crebrius aut perfidiosius rebellantis grauiore umquam ultus est poena, quam ut
                     captiuos sub lege uenundaret, ne in uicina regione seruirent neue intra
                     tricensimum annum liberarentur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> qua uirtutis moderationisque fama Indos etiam ac Scythas auditu modo cognitos
                     pellexit ad amicitiam suam populique Rom. ultro per legatos petendam. Parthi
                     quoque et Armeniam uindicanti facile cesserunt et signa militaria, quae M.
                     Crasso et M. Antonio ademerant, reposcenti reddiderunt obsidesque insuper
                     optulerunt, denique pluribus quondam de regno concertantibus, non nisi ab ipso
                     electum probauerunt.</p></div></div></div></body></text></TEI>