<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>domuit autem partim ductu partim auspiciis suis Cantabriam, Aquitaniam,
                     Pannoniam, Delmatiam cum Illyrico omni, item Raetiam et Vindelicos ac Salassos,
                     gentes Inalpinas. coercuit et Dacorum incursiones tribus eorum ducibus cum
                     magna copia caesis, Germanosque ultra Albim fluuium summouit, ex quibus Suebos
                     et Sigambros dedentis se traduxit in Galliam atque in proximis Rheno agris
                     conlocauit. alias item nationes male quietas ad obsequium redegit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> nec ulli genti sine iustis et necessariis causis bellum intulit tantumque
                     afuit a cupiditate quoquo modo imperium uel bellicam gloriam augendi, ut
                     quorundam barbarorum principes in aede Martis Vltoris iurare coegerit mansuros
                     se in fide ac pace quam peterent, a quibusdam uero nouum genus obsidum,
                     feminas, exigere temptauerit, quod neglegere marum pignera sentiebat; et tamen
                     potestatem semper omnibus fecit, quotiens uellent obsides recipiendi. neque aut
                     crebrius aut perfidiosius rebellantis grauiore umquam ultus est poena, quam ut
                     captiuos sub lege uenundaret, ne in uicina regione seruirent neue intra
                     tricensimum annum liberarentur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> qua uirtutis moderationisque fama Indos etiam ac Scythas auditu modo cognitos
                     pellexit ad amicitiam suam populique Rom. ultro per legatos petendam. Parthi
                     quoque et Armeniam uindicanti facile cesserunt et signa militaria, quae M.
                     Crasso et M. Antonio ademerant, reposcenti reddiderunt obsidesque insuper
                     optulerunt, denique pluribus quondam de regno concertantibus, non nisi ab ipso
                     electum probauerunt.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Ianum Quirinum semel atque iterum a condita urbe ante memoriam suam clausum in
                     multo breuiore temporis spatio terra marique pace parta ter clusit. bis ouans
                     ingressus est urbem, post Philippense et rursus post Siculum bellum. curulis
                     triumphos tris egit, Delmaticum, Actiacum, Alexandrinum, continuo triduo
                     omnes.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Graues ignominias cladesque duas omnino nec alibi quam in Germania accepit,
                     Lollianam et Varianam, sed Lollianam maioris infamiae quam detrimenti, Varianam
                     paene exitiabilem tribus legionibus cum duce legatisque et auxiliis omnibus
                     caesis. hac nuntiata excubias per urbem indixit, ne quis tumultus existeret, et
                     praesidibus prouinciarum propagauit imperium, ut a peritis et assuetis socii
                     continerentur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> uouit et magnos ludos Ioui Optimo Maximo, si res p. in meliorem statum
                     uertisset: quod factum Cimbrico Marsicoque bello erat. adeo denique
                     consternatum ferunt, ut per continuos menses barba capilloque summisso caput
                     interdum foribus illideret uociferans: 'Quintili Vare, legiones redde!' diemque
                     cladis quotannis maestum habuerit ac lugubrem.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>In re militari et commutauit multa et instituit atque etiam ad antiquum morem
                     nonnulla reuocauit. disciplinam seuerissime rexit. ne legatorum quidem cuiquam,
                     nisi grauate hibernisque demum mensibus, permisit uxorem interuisere. equitem <choice><abbr>R.</abbr><expan>R<ex>omanum</ex></expan></choice>, quod duobus filiis adulescentibus causa detrectandi sacramenti
                     pollices amputasset, ipsum bonaque subiecit hastae; quem tamen, quod inminere
                     emptioni publicanos uidebat, liberto suo addixit, ut relegatum in agros pro
                     libero esse sineret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> decimam legionem contumacius parentem cum ignominia totam dimisit, item alias
                     immodeste missionem postulantes citra commoda emeritorum praemiorum
                     exauctorauit. cohortes, si quae cessissent loco, decimatas hordeo pauit.
                     centuriones statione deserta, itidem ut manipulares, capitali animaduersione
                     puniit, pro cetero delictorum genere uariis ignominis adfecit, ut stare per
                     totum diem iuberet ante praetorium, interdum tunicatos discinctosque,
                     nonnumquam cum decempedis, uel etiam caespitem portantes.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>neque post bella ciuilia aut in contione aut per edictum ullos militum
                     commilitones appellabat, sed milites, ac ne a filiis quidem aut priuignis suis
                     imperio praeditis aliter appellari passus est, ambitiosius id existimans, quam
                     aut ratio militaris aut temporum quies aut sua domusque suae maiestas
                     postularet. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> libertino milite, praeterquam Romae incendiorum causa et si tumultus in
                     grauiore annona metueretur, bis usus est: semel ad praesidium coloniarum
                     Illyricum contingentium, iterum ad tutelam ripae Rheni fluminis; eosque, seruos
                     adhuc uiris feminisque pecuniosioribus indictos ac sine mora manumissos, sub
                     priore uexillo habuit, neque aut commixtos cum ingenuis aut eodem modo armatos.
                  </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Dona militaria aliquanto facilius phaleras et torques, quicquid auro argentoque
                     constaret, quam uallares ac murales coronas, quae honore praecellerent, dabat;
                     has quam parcissime et sine ambitione ac saepe etiam caligatis tribuit. M.
                     Agrippam in Sicilia post naualem uictoriam caeruleo uexillo donauit. solos
                     triumphales, quamquam et socios expeditionum et participes uictoriarum suarum,
                     numquam donis impertiendos putauit, quod ipsi quoque ius habuissent tribuendi
                     ea quibus uellent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> nihil autem minus <del>in</del>perfecto duci quam festinationem temeritatemque
                     conuenire arbitrabatur. crebro itaque illa iactabat: <foreign xml:lang="grc">σπεῦδε</foreign>
                     <foreign xml:lang="grc">βραδέως·</foreign>
                  </p><l><foreign xml:lang="grc">ἀσφαλὴς γάρ ἐστʼ ἀμείνων ἢ θρασὺς στρατηλάτης</foreign>
                     et: 'sat celeriter fieri quidquid fiat satis bene.' proelium quidem aut bellum
                     suscipiendum omnino negabat, nisi cum maior emolumenti spes quam damni metus
                     ostenderetur. nam minima commoda non minimo sectantis discrimine similes aiebat
                     esse aureo hamo piscantibus, cuius abrupti damnum nulla captura pensari
                     posset.</l></div></div></div></body></text></TEI>