<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Inita cum Antonio et Lepido societate Philippense quoque bellum, quamquam
                     inualidus atque aeger, duplici proelio transegit, quorum priore castris exutus
                     uix ad Antoni cornu fuga euaserat. nec successum uictoriae moderatus est, sed
                     capite Bruti Romam misso, ut statuae Caesaris subiceretur, in splendidissimum
                     quemque captiuum non sine uerborum contumelia saeuiit; </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> ut quidem uni suppliciter sepulturam precanti respondisse dicitur iam istam
                     uolucrum fore potestatem; alios, patrem et filium, pro uita rogantis sortiri
                     uel micare iussisse, ut alterutri concederetur, ac spectasse utrumque
                     morientem, cum patre, quia se optulerat, occiso filius quoque uoluntariam
                     occubuisset necem. quare ceteri, in his M. Fauonius ille Catonis aemulus, cum
                     catenati producerentur, imperatore Antonio honorifice salutato, hunc foedissimo
                     conuicio coram prosciderunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Partitis post uictoriam officiis cum Antonius Orientem ordinandum, ipse
                     ueteranos in Italiam reducendos et municipalibus agris collocandos recepisset,
                     neque ueteranorum neque possessorum gratiam tenuit, alteris pelli se, alteris
                     non pro spe meritorum tractari querentibus.</p></div></div></div></body></text></TEI>