<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="101"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Testamentum L. Planco C. Silio cons. III. Non. Apriles, ante annum et quattuor
                     menses quam decederet, factum ab eo ac duobus codicibus partim ipsius partim
                     libertorum Polybi et Hilarionis manu scriptum depositumque apud se uirgines
                     Vestales cum tribus signatis aeque uoluminibus protulerunt. quae omnia in
                     senatu aperta atque recitata sunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> heredes instituit primos: Tiberium ex parte dimidia et sextante, Liuiam ex
                     parte tertia, quos et ferre nomen suum iussit; secundos: Drusum Tiberi filium
                     ex triente, ex partibus reliquis Germanicum liberosque eius tres sexus uirilis;
                     tertio gradu propinquos amicosque compluris. legauit populo R. quadringenties,
                     tribubus tricies quinquies sestertium, praetorianis militibus singula milia
                     nummorum, cohortibus urbanis quingenos, legionaris trecenos nummos; quam summam
                     repraesentari iussit, nam et confiscatam semper repositamque habuerat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> reliqua legata uarie dedit perduxitque quaedam ad uicena sestertia, quibus
                     soluendis annuum diem finiit, excusata rei familiaris mediocritate nec plus
                     peruenturum ad heredes suos quam milies et quingenties professus, quamuis
                     uiginti proximis annis quaterdecies milies ex testamentis amicorum percepisset,
                     quod paene omne cum duobus paternis patrimoniis ceterisque hereditatibus in rem
                     p. absumpsisset. Iulias filiam neptemque, si quid iis accidisset, uetuit
                     sepulcro suo inferri. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> tribus uoluminibus, uno mandata de funere suo complexus est, altero indicem
                     rerum a se gestarum, quem uellet incidi in aeneis tabulis, quae ante Mausoleum
                     statuerentur, tertio breuiarium totius imperii, quantum militum sub signis
                     ubique esset, quantum pecuniae in aerario et fiscis et uectigaliorum residuis.
                     adiecit et libertorum seruorumque nomina, a quibus ratio exigi posset.
                        <milestone n="3" unit="Book"/>
                  </p></div></div></div></body></text></TEI>