<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="88" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Periit sexto et quinquagensimo aetatis anno atque in deorum numerum relatus est, non ore
          modo decernentium, sed et persuasione uolgi. siquidem ludis, quos primos
            consecrato<del>s</del> ei heres Augustus edebat, stella crinita per septem continuos
          dies fulsit exoriens circa undecimam horam, creditumque est animam esse Caesaris in caelum
          recepti; et hac de causa simulacro eius in uertice additur stella.</p><p>Curiam, in qua occisus est, obstrui placuit Idusque Martias Parricidium nominari, ac ne
          umquam eo die senatus ageretur.</p></div></div></div></body></text></TEI>