<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="86" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Suspicionem Caesar quibusdam suorum reliquit neque uoluisse se diutius uiuere neque
          curasse quod ualitudine minus prospera uteretur, ideoque et quae religiones monerent et
          quae renuntiarent amici neglexisse. sunt qui putent, confisum eum nouissimo illo senatus
          consulto ac iure iurando etiam custodias Hispanorum cum gladiis †adinspectantium se
          remouisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> alii e diuerso opinantur insidias undique
          imminentis subire semel quam cauere <add><gap reason="omitted"/></add> solitum ferunt: non tam sua quam rei publicae interesse, uti saluus esset: se iam
          pridem potentiae gloriaeque abunde adeptum; rem publicam, si quid sibi eueniret, neque
          quietam fore et aliquanto deteriore condicione ciuilia bella subituram.</p></div></div></div></body></text></TEI>