<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="85" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>plebs statim a funere ad domum Bruti et Cassi<del>i</del> cum facibus tetendit atque
          aegre repulsa obuium sibi Heluium Cinnam per errorem nominis, quasi Cornelius is esset,
          quem grauiter pridie contionatum de Caesare requirebat, occidit caputque eius praefixum
          hastae circumtulit. postea solidam columnam prope uiginti pedum lapidis Numidici in foro
          statuit inscripsitque <quote>parenti patriae</quote>. apud eam longo tempore sacrificare,
          uota suscipere, controuersias quasdam interposito per Caesarem iure iurando distrahere
          perseuerauit.</p></div></div></div></body></text></TEI>