<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="84" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Funere indicto rogus extructus est in Martio campo <pb n="43"/>iuxta Iuliae tumulum et pro rostris
          aurata aedes ad simulacrum templi Veneris Genetricis collocata; intraque lectus eburneus
          auro ac purpura stratus et ad caput tropaeum cum ueste, in qua fuerat occisus.
          praeferentibus munera, quia suffecturus dies non uidebatur, praeceptum, ut omisso ordine,
          quibus quisque uellet itineribus urbis, portaret in Campum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> inter ludos cantata sunt quaedam ad miserationem et inuidiam caedis
          eius accommodata, ex Pacuui Armorum iudicio:</p><l>men seruasse, ut essent qui me perderent?</l><p>et ex Electra Acili ad similem sententiam.
          laudationis loco consul Antonius per praeconem pronuntiauit senatus consultum, quo omnia
          simul ei diuina atque humana decreuerat, item ius iurandum, quo se cuncti pro salute unius
          astrinxerant; quibus perpauca a se uerba addidit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> lectum
          pro rostris in forum magistratus et honoribus functi detulerunt. quem cum pars in
          Capitolini Iouis cella cremare pars in curia Pompei destinaret, repente duo quidam gladiis
          succincti ac bina iacula gestantes ardentibus cereis succenderunt confestimque
          circumstantium turba uirgulta arida et cum subselliis tribunalia, quicquid praeterea ad
          donum aderat, congessit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p rend="merged"> deinde tibicines et scaenici
          artifices uestem, quam ex triumphorum instrumento ad praesentem usum induerant, detractam
          sibi atque discissam iniecere flammae et ueteranorum militum legionarii arma sua, quibus
          exculti funus celebrabant; matronae etiam pleraeque ornamenta sua, quae gerebant, et
          liberorum bullas atque praetextas. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>In summo publico luctu exterarum gentium multitudo circulatim suo quaeque more lamentata
          est praecipueque Iudaei, qui etiam noctibus continuis bustum frequentarunt.</p></div></div></div></body></text></TEI>