<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="83" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>postulante ergo Lucio Pisone socero testamentum eius aperitur recitaturque in Antoni
          domo, quod Idibus Septembribus proximis in Lauicano suo fecerat demandaueratque uirgini
          Vestali maximae. Quintus Tubero tradit heredem ab eo scribi solitum ex consulatu ipsius
          primo usque ad initium ciuilis belli Cn. Pompeium, idque militibus pro contione recitatum.
            </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> sed nouissimo testamento tres instituit heredes
          sororum nepotes, Gaium Octauium ex dodrante, et Lucium Pinarium et Quintum Pedium ex
          quadrante reliquo<del>s</del>; in ima cera Gaium Octauium etiam in familiam nomenque
          adoptauit; plerosque percussorum in tutoribus fili, si qui sibi nasceretur, nominauit,
          Decimum Brutum etiam in secundis heredibus. populo hortos circa Tiberim publice et uiritim
          trecenos sestertios legauit.</p></div></div></div></body></text></TEI>