<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="80" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>quae causa coniuratis maturandi fuit destinata negotia, ne assentiri necesse esset.</p><p>Consilia igitur dispersim antea habita et quae saepe bini terniue ceperant, in unum omnes
          contulerunt, ne populo quidem iam praesenti statu laeto, sed clam palamque detrectante
          dominationem atque assertores flagitante. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> peregrinis in
          senatum allectis libellus propositus est: 'Bonum factum: ne quis senatori nouo curiam
          monstrare uelit!' et illa uulgo cane bantur:</p><l>Gallos Caesar in triumphum ducit, idem in curiam:</l><l>Galli bracas deposuerunt, latum clauum sumpserunt.</l><p>Quinto Maximo suffecto trimenstrique
          consule theatrum introeunte, cum lictor animaduerti ex more iussisset, <pb n="40"/>ab uniuersis
          conclamatum est non esse eum consulem. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> post remotos
          Caesetium et Marullum tribunos reperta sunt proximis comitiis complura suffragia consules
          eos declarantium. subscripsere quidam Luci Bruti statuae: 'utinam uiueres!' item ipsius
          Caesaris:</p><l>Brutus, quia reges eiecit, consul primus factus est:</l><l>hic, quia consules eiecit, rex postremo factus est. </l></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p rend="merged">
          conspiratum est in eum a sexaginta amplius, Gaio Cassio Marcoque et Decimo Bruto
          principibus conspirationis. qui primum cunctati utrumne in Campo per comitia tribus ad
          suffragia uocantem partibus diuisis e ponte deicerent atque exceptum trucidarent, an in
          Sacra uia uel in aditu theatri adorirentur, postquam senatus Idibus Martiis in Pompei
          curiam edictus est, facile tempus et locum praetulerunt.</p></div></div></div></body></text></TEI>