<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="78" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Verum praecipuam et exitiabilem sibi inuidiam hinc maxime mouit. adeuntis se cum plurimis
          honorificentissimisque decretis uniuersos patres conscriptos sedens pro aede Veneris
          Genetricis excepit. quidam putant retentum a Cornelio Balbo, cum conaretur assurgere;
          alii, ne conatum quidem omnino, sed etiam admonentem Gaium Trebatium ut assurgeret minus
          familiari uultu respexisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> idque factum eius tanto
          intolerabilius est uisum, quod ipse triumphanti et subsellia tribunicia praeteruehenti
          sibi unum e collegio Pontium Aquilam non assurrexisse adeo indignatus sit, ut
          proclamauerit: 'repete ergo a me Aquila rem publicam tribunus!' et nec destiterit per
          continuos dies quicquam cuiquam nisi sub exceptione polliceri: 'si tamen per Pontium
          Aquilam licuerit.'</p></div></div></div></body></text></TEI>