<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="77" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>nec minoris inpotentiae uoces propalam edebat, ut Titus Amp<del>r</del>ius scribit: nihil
          esse rem publicam, appellationem modo sine corpore ac specie. Sullam nescisse litteras,
          qui dictaturam deposuerit. debere homines consideratius iam loqui secum ac pro legibus
          habere quae dicat. eoque arrogantiae progressus est, ut haruspice tristia et sine corde
          exta quondam nuntiante futura diceret laetiora, cum uellet; nec pro ostento ducendum, si
          pecudi cor defuisset.</p></div></div></div></body></text></TEI>