<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="76" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Praegrauant tamen cetera facta dictaque eius, ut et abusus dominatione et iure caesus
          existimetur. non enim honores modo nimios recepit: continuum consulatum, perpetuam
          dictaturam praefecturamque morum, insuper praenomen Imperatoris, cognomen Patris patriae,
          statuam inter reges, suggestum in orchestra; sed et ampliora etiam humano fastigio decerni
          sibi passus est: sedem auream in curia et pro tribunali, tensam et ferculum circensi
          pompa, templa, aras, simulacra iuxta deos, puluinar, flaminem, lupercos, appellationem
          mensis e suo nomine; ac nullos non honores ad libidinem cepit et dedit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> tertium et quartum consulatum titulo tenus gessit contentus dictaturae
          potestate decretae cum consulatibus simul atque utroque anno binos consules substituit
          sibi in ternos nouissimos menses, ita ut medio tempore comitia nulla habuerit praeter
          tribunorum et aedilium plebis praefectosque pro praetoribus constituerit, qui apsente se
          res urbanas administrarent. pridie autem Kalendas Ianuarias repentina consulis morte
          cessantem honorem in paucas horas petenti dedit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> eadem
          licentia spreto patrio more magistratus in pluris annos ordinauit, decem praetoris uiris
          consularia ornamenta tribuit, ciuitate donatos et quosdam e semibarbaris Gallorum recepit
          in curiam. praeterea monetae publicisque uectigalibus peculiares seruos praeposuit. trium
          legionum, quas Alexandreae relinquebat, curam et imperium Rufioni liberti sui filio
          exoleto suo demandauit.</p></div></div></div></body></text></TEI>