<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="75" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>moderationem uero clementiamque cum in administratione tum in uictoria belli ciuilis
          admirabilem exhibuit. denuntiante Pompeio pro hostibus se habiturum qui rei publicae
          defuissent, ipse medios et neutrius partis suorum sibi numero futuros pronuntiauit. quibus
          autem ex commendatione Pompei ordines dederat, potestatem transeundi ad eum omnibus fecit.
            </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> motis apud Ilerdam deditionis condicionibus, cum,
          assiduo inter utrasque partes usu atque commercio, Afranius et Petreius deprehensos intra
          castra Iulianos subita paenitentia interfecissent, admissam in se perfidiam non sustinuit
          imitari. acie Pharsalica proclamauit, ut ciuibus parceretur, deincepsque nemini non suorum
          quem uellet unum partis aduersae seruare concessit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> nec
          ulli perisse nisi in proelio reperientur, exceptis dum taxat Afranio et Fausto et Lucio
          Caesare iuuene; ac ne hos quidem uoluntate ipsius interemptos putant, quorum tamen et
          priores post impetratam ueniam rebellauerant et Caesar libertis seruisque eius ferro et
          igni crudelem in modum enectis bestias quoque ad munus populi comparatas contrucidauerat.
            </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p rend="merged"> denique tempore extremo etiam quibus nondum ignouerat,
          cunctis in Italiam redire permisit magistratusque et imperia capere; sed et statuas Luci
          Sullae atque Pompei a plebe disiectas reposuit; ac si qua posthac aut cogitarentur grauius
          aduersus se aut dicerentur, inhibere maluit quam uindicare. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p rend="merged"> itaque et detectas coniurationes conuentusque nocturnos non ultra
          arguit, quam ut edicto ostenderet esse sibi notas, et acerbe loquentibus satis habuit pro
          contione denuntiare ne perseuerarent, Aulique Caecinae criminosissimo libro et Pitholai
          carminibus maledicentissimis laceratam existimationem suam ciuili animo tulit.</p></div></div></div></body></text></TEI>