<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="74" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>sed et in ulciscendo natura lenissimus piratas, a quibus captus est, cum in dicionem
          redegisset, quoniam suffixurum se cruci ante iurauerat, iugulari prius iussit, deinde
          suffigi; Cornelio Phagitae, cuius quondam nocturnas insidias aeger ac latens, ne
          perduceretur ad Sullam, uix praemio dato euaserat, numquam nocere sustinuit; Philemonem a
          manu seruum, qui necem suam per uenenum inimicis promiserat, non grauius quam simplici
          morte puniit; </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> in Publium Clodium Pompeiae uxoris suae
          adulterum atque eadem de causa pollutarum caerimoniarum reum testis citatus negauit se
          quicquam comperisse, quamuis et mater Aurelia et soror Iulia apud eosdem iudices omnia ex
          fide rettulissent; interrogatusque, cur igitur repudiasset uxorem: 'quoniam,' inquit,
          'meos tam suspicione quam crimine iudico carere oportere.'</p></div></div></div></body></text></TEI>