<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="73" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Simultates contra nullas tam graues excepit umquam, ut non occasione oblata libens
          deponeret. Gai Memmi, cuius asperrimis orationibus non minore acerbitate rescripserat,
          etiam suffragator mox in petitione consulatus fuit. Gaio Caluo post famosa epigrammata de
          reconciliatione per amicos agenti ultro ac prior scripsit. Valerium Catullum, a quo sibi
          uersiculis de Mamurra perpetua stigmata imposita non dissimulauerat, satis facientem eadem
          die adhibuit cenae hospitioque patris eius, sicut consuerat, uti perseuerauit.</p></div></div></div></body></text></TEI>