<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="71" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Studium et fides erga clientis ne iuueni quidem defuerunt. Masintham nobilem iuuenem, cum
          aduersus Hiempsalem regem tam enixe defendisset, ut Iubae regis filio in altercatione
          barbam inuaserit, stipendiarium quoque pronuntiatum et abstrahentibus statim eripuit
          occultauitque apud se diu et mox ex praetura proficiscens in Hispaniam inter officia
          prosequentium fascesque lictorum lectica sua auexit.</p></div></div><div n="72" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Amicos tanta semper facilitate indulgentiaque tractauit, ut Gaio Oppio comitanti se per
          siluestre iter correptoque subita ualitudine deuersoriolo<del>co</del>, quod unum erat,
          cesserit et ipse humi ac sub diuo cubuerit. iam autem rerum potens quosdam etiam infimi
          generis ad amplissimos honores prouexit, cum ob id culparetur, professus palam, si
          grassatorum et sicariorum ope in tuenda sua dignitate usus esset, talibus quoque se parem
          gratiam relaturum.</p></div></div><div n="73" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Simultates contra nullas tam graues excepit umquam, ut non occasione oblata libens
          deponeret. Gai Memmi, cuius asperrimis orationibus non minore acerbitate rescripserat,
          etiam suffragator mox in petitione consulatus fuit. Gaio Caluo post famosa epigrammata de
          reconciliatione per amicos agenti ultro ac prior scripsit. Valerium Catullum, a quo sibi
          uersiculis de Mamurra perpetua stigmata imposita non dissimulauerat, satis facientem eadem
          die adhibuit cenae hospitioque patris eius, sicut consuerat, uti perseuerauit.</p></div></div><div n="74" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>sed et in ulciscendo natura lenissimus piratas, a quibus captus est, cum in dicionem
          redegisset, quoniam suffixurum se cruci ante iurauerat, iugulari prius iussit, deinde
          suffigi; Cornelio Phagitae, cuius quondam nocturnas insidias aeger ac latens, ne
          perduceretur ad Sullam, uix praemio dato euaserat, numquam nocere sustinuit; Philemonem a
          manu seruum, qui necem suam per uenenum inimicis promiserat, non grauius quam simplici
          morte puniit; </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> in Publium Clodium Pompeiae uxoris suae
          adulterum atque eadem de causa pollutarum caerimoniarum reum testis citatus negauit se
          quicquam comperisse, quamuis et mater Aurelia et soror Iulia apud eosdem iudices omnia ex
          fide rettulissent; interrogatusque, cur igitur repudiasset uxorem: 'quoniam,' inquit,
          'meos tam suspicione quam crimine iudico carere oportere.'</p></div></div><div n="75" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>moderationem uero clementiamque cum in administratione tum in uictoria belli ciuilis
          admirabilem exhibuit. denuntiante Pompeio pro hostibus se habiturum qui rei publicae
          defuissent, ipse medios et neutrius partis suorum sibi numero futuros pronuntiauit. quibus
          autem ex commendatione Pompei ordines dederat, potestatem transeundi ad eum omnibus fecit.
            </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> motis apud Ilerdam deditionis condicionibus, cum,
          assiduo inter utrasque partes usu atque commercio, Afranius et Petreius deprehensos intra
          castra Iulianos subita paenitentia interfecissent, admissam in se perfidiam non sustinuit
          imitari. acie Pharsalica proclamauit, ut ciuibus parceretur, deincepsque nemini non suorum
          quem uellet unum partis aduersae seruare concessit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p rend="merged"> nec
          ulli perisse nisi in proelio reperientur, exceptis dum taxat Afranio et Fausto et Lucio
          Caesare iuuene; ac ne hos quidem uoluntate ipsius interemptos putant, quorum tamen et
          priores post impetratam ueniam rebellauerant et Caesar libertis seruisque eius ferro et
          igni crudelem in modum enectis bestias quoque ad munus populi comparatas contrucidauerat.
            </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p rend="merged"> denique tempore extremo etiam quibus nondum ignouerat,
          cunctis in Italiam redire permisit magistratusque et imperia capere; sed et statuas Luci
          Sullae atque Pompei a plebe disiectas reposuit; ac si qua posthac aut cogitarentur grauius
          aduersus se aut dicerentur, inhibere maluit quam uindicare. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p rend="merged"> itaque et detectas coniurationes conuentusque nocturnos non ultra
          arguit, quam ut edicto ostenderet esse sibi notas, et acerbe loquentibus satis habuit pro
          contione denuntiare ne perseuerarent, Aulique Caecinae criminosissimo libro et Pitholai
          carminibus maledicentissimis laceratam existimationem suam ciuili animo tulit.</p></div></div></div></body></text></TEI>