<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="70" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>decimanos autem Romae cum ingentibus minis summoque etiam urbis periculo missionem et
          praemia flagitantes, ardente tunc in Africa bello, neque adire cunctatus est, quanquam
          deterrentibus amicis, neque dimittere; sed una uoce, qua 'Quirites' eos pro militibus
          appellarat, tam facile circumegit et flexit, ut ei milites esse confestim responderint et
          quamuis recusantem ultro in Africam sint secuti; ac sic quoque seditiosissimum quemque et
          praedae et agri destinati tertia parte multauit.</p></div></div></div></body></text></TEI>