<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="7" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Quaestori ulterior Hispania obuenit; ubi cum mandatu <choice><abbr>pr.</abbr><expan>pr<ex>aetoris</ex></expan></choice>
          iure dicundo conuentus circumiret Gadisque uenisset, animaduersa apud Herculis templum
          Magni Alexandri imagine ingemuit et quasi pertaesus ignauiam suam, quod nihil dum a se
          memorabile actum esset in aetate, qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem
          continuo efflagitauit ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones in urbe.
            </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> etiam confusum eum somnio proximae noctis—nam uisus
          erat per quietem stuprum matri intulisse—coiectores ad amplissimam spem incitauerunt
          arbitrium terrarum orbis portendi interpretantes, quando mater, quam subiectam sibi
          uidisset, non alia esset quam terra, quae omnium parens haberetur.</p></div></div></div></body></text></TEI>