<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="69" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Seditionem per decem annos Gallicis bellis nullam omnino mouerunt, ciuilibus aliquas, sed
          ut celeriter ad officium redierint, nec tam indulgentia ducis quam auctoritate. non enim
          cessit umquam tumultuantibus atque etiam obuiam semper iit; et nonam quidem legionem apud
          Placentiam, quanquam in armis adhuc Pompeius esset, totam cum ignominia missam fecit
          aegreque post multas et supplicis preces, nec nisi exacta de sontibus poena,
          restituit;</p></div></div></div></body></text></TEI>