<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.perseus-lat2" type="edition" xml:lang="lat"><div n="67" type="textpart" subtype="chapter"><div n="1" type="textpart" subtype="section"><p>Delicta neque obseruabat omnia neque pro modo exequebatur, sed desertorum ac seditiosorum
          et inquisitor et punitor acerrimus coniuebat in ceteris. ac nonnumquam post magnam pugnam
          atque uictoriam remisso officiorum munere licentiam omnem passim lasciuiendi permittebat,
          iactare solitus milites suos etiam unguentatos bene pugnare posse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p rend="merged"> nec milites eos pro contione, sed blandiore nomine commilitones
          appellabat habebatque tam cultos, ut argento et auro politis armis ornaret, simul et ad
          speciem et quo tenaciores eorum in proelio essent metu damni. diligebat quoque usque adeo,
          ut audita clade Tituriana barbam capillumque summiserit nec ante dempserit quam
          uindicasset.</p></div></div></div></body></text></TEI>